450. XVI. QUOD DETUR CHARITAS SPURIA, CHARITAS HYPOCRITICA, ET CHARITAS MORTUA.
Genuina charitas quae est viva, non datur nisi quae unum facit cum fide, et nisi utraque conjunctim spectet ad Dominum; nam haec tria, Dominus, charitas et fides, sunt tria essentialia salutis, quae dum unum faciunt, charitas est charitas, et fides est fides, et Dominus est in illis et illi in Domino (videatur supra, n. 363-367, et n. 368-372). At vero, ubi tria illa non conjuncta sunt, est charitas vel spuria, vel hypocritica, vel mortua. Fuerunt in Christianismo a tempore fundationis ejus diversae haereses, et quoque hodie sunt, in quarum singulis tria haec essentialia (quae sunt Deus, charitas et fides), agnita sunt et agnoscuntur; nam absque tribus illis non est religio. Quod in specie charitatem attinet, potest illa adjungi cuivis fidei haereticae; sicut fidei Socinianorum, fidei Enthusiastarum, fidei Judaeorum, immo fidei idololatrarum; et ab omnibus illis credi quod sit charitas, quoniam illa in externa forma apparet similis: sed usque mutat qualitatem secundum fidem cui adjungitur vel conjungitur. Quod ita sit, videatur in capite De Fide.