True Christian Religion (Chadwick) n. 451

Previous Number Next Number See English 

451. Omnis charitas quae non conjuncta est fidei in unum Deum, in quo Divina Trinitas est, est Spuria; quemadmodum charitas hodiernae ecclesiae, cujus fides est in tres personas ejusdem Divinitatis in successivo ordine, in Patrem, Filium et Spiritum Sanctum; et quia in tres personas, quarum unaquaevis est Deus subsistens per se, ita in tres Deos; cui fidei charitas potest adjungi, sicut etiam a fidei istius assertoribus factum est, sed nusquam conjungi; et charitas modo adjuncta fidei, est duntaxat naturalis et non spiritualis, quare est charitas spuria. Similiter charitas plurium aliarum haeresium; quemadmodum illorum, qui Divinam Trinitatem negant, et ideo solum Deum Patrem adeunt, vel solum Spiritum Sanctum, aut utrumque praeter Deum Salvatorem; horum fidei non potest charitas conjungi, et si conjungitur vel adjungitur, est spuria. Dicitur spuria, quia est sicut proles ex illegitimo toro, velut filius Hagaris ex Abrahamo, qui e domo ejectus est (Genes. xxi. 9 [seq.]). Talis charitas est sicut fructus non adnatus arbori, sed ei acu affixus; et est sicut currus, ante quem equi non aliter alligati sunt quam per habenas in manibus aurigae, qui cum excurrunt, trahunt aurigam e sede, relicto curru.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church