454. XVII. QUOD AMICITIA AMORIS INTER MALOS, SIT INTESTINUM ODIUM INTER ILLOS.
Supra ostensum est, quod cuivis homini sit internum et externum, et quod internum ejus dicatur internus homo, et externum ejus externus homo. His adjicietur hoc, quod internus homo sit in mundo spirituali, et externus in mundo naturali. Quod homo talis creatus sit, est causa, ut possit associari spiritibus et angelis in eorum mundo, et inde analytice cogitare, ac post mortem transferri a suo in alterum. Per mundum spiritualem intelligitur et caelum et infernum. Quoniam internus homo una cum spiritibus et angelis in eorum mundo est, et externus cum hominibus, patet quod homo possit consociari spiritibus inferni, et quoque consociari angelis caeli: homo per hanc facultatem et potentiam distinguitur a bestiis. Homo qualis est quoad internum suum hominem, talis est in se, non autem qualis est quoad externum; quia internus homo est ejus spiritus, qui agit per externum. Corpus materiale, quo spiritus ejus in mundo naturali investitus est, est accessorium propter procreationes, et propter formationem interni hominis; hic enim formatur in naturali corpore, sicut arbor in terra, et semen in fructu. Plura de interno et externo homine videantur supra (n. 401).