455. Qualis autem homo malus est quoad internum suum hominem, et qualis homo bonus quoad suum, videri potest ex descriptione hac brevi inferni et caeli; nam internus homo apud malos conjunctus est diabolis in inferno, et apud bonos est ille conjunctus angelis in caelo. Infernum est ex amoribus suis in jucundis omnium malorum, hoc est, in jucundis odii, vindictae, necis, in jucundis depraedationis et furti, in jucundis vituperationis et blasphemationis, in jucundis negationis Dei, et profanationis Verbi. Haec latent in concupiscentiis, super quas homo non reflectit; illis jucundis flagrant sicut igniti torres: illa sunt quae in Verbo intelliguntur per ignem infernalem. At jucunda caeli, sunt jucunda amoris erga proximum, et amoris in Deum. [2.] Quoniam jucunda inferni sunt opposita jucundis caeli, est interstitium magnum inter illa, in quod a superiori influunt jucunda caeli, et ab inferiori jucunda inferni. In medio hujus interstitii est homo dum vivit in mundo, propter causam ut sit in aequilibrio, et sic in libero statu convertendi se ad caelum, vel ad infernum. Hoc interstitium est, quod intelligitur per "ingentem hiatum" firmatum inter illos qui in caelo sunt et illos qui in inferno (Luc. xvi. 26). [3.] Ex his constare potest, qualis est amicitia amoris inter malos,-quod quoad externum hominem sit gesticulatoria et mimica, ac simulatoria moralitatis, propter finem expandendi retia sua, et explorandi ubi datur copia fruendi jucundis amorum suorum, ex quibus internus illorum homo ardet. Est solum timor legis, et inde famae et vitae, qui retrahit et actos inhibet: quare amicitia illorum est sicut aranea in saccharo, vipera in pane, pullus crocodili in placenta mellis, et serpens in herbis, [4.] Talis est amicitia malorum cum quocunque; at inter malos confirmatos, ut inter fures, latrones et piratas, est illa familiaris, quamdiu unanima mente inhiant praedationibus, tunc enim se osculantur ut fratres, jucundant se epulis, cantu et choreis, et conjurant in perniciem aliorum immo etiam quisque penitus in se aspicit sodalem, sicut hostis hostem; hoc etiam astutus praedo in sodali suo videt, et timet. Ex his patet, quod inter tales non sit amicitia, sed intestinum odium.
455.5 Omnis homo qui se non aperte addixit malefactoribus, et exercuit praedationes, sed civilem moralem vitam propter varios usus ut fines egit, et tamen concupiscentias residentes in interno homine non refrenavit, credere potest, quod amicitia ejus non talis sit; sed quod usque sit in vario gradu apud omnes, qui fidem rejecerunt, et sancta ecclesiae aspernati sunt, et pro nihilo reputaverunt pro se, sed modo pro vulgo, ex pluribus exemplis in mundo spirituali pro certo scire datum est. Apud quosdam ex illis jucunda amoris infernalis latuerunt sicut ignes in lignis torridis cortice obductis; apud quosdam sicut prunae sub favillis; apud quosdam sicut faculae cereae, quae admoto igne efflagrant: et apud quosdam aliter. Talis est omnis homo, qui e corde suo rejecit illa quae religionis sunt. Horum internus homo in inferno est, et quamdiu in mundo vivunt, (et tunc propter moralitatem effigiatam in externis id ignorant,) non agnoscunt pro proximo alios quam semet et suos liberos, et reliquos spectant vel ex contemptu (et tunc sunt sicut feles insidiantes avibus in nidis), vel ex odio (et tunc sunt sicut lupi dum vident canes quos devorent). Haec allata sunt, ut sciatur qualis est charitas in suo opposito.