513. [Primum,] Num contritio illa sit paenitentia, vel non, concludi potest a paenitentiae descriptione in sequentibus, quod non dabilis sit, nisi homo non modo universaliter sed etiam singulariter sciat quod peccator sit; quod nemo scire potest, nisi exploret se, et videat illa apud se, et propterea se damnet. Contritio autem illa quae praedicatur necessaria ad fidem, nihil commune tenet cum illis; nam est modo cogitatio et inde confessio, quod in peccatum Adami, et in proclivitatem ad mala inde scaturientia natus sit, et quod propterea ei sit ira Dei, et inde ex merito damnatio, devotio, et mors aeterna: ex quibus patet, quod contritio haec non sit paenitentia.