True Christian Religion (Chadwick) n. 514

Previous Number Next Number See English 

514. Alternum momentum est, quoniam contritio illa non est paenitentia, Num sit alicujus momenti. - Dicitur quod illa conferat ad fidem, sicut praecedens ad sequens, sed quod usque non intret illam, et cum illa se conjungat, miscendo se. Sed quid fides, quae sequitur, aliud quam quod Deus Pater imputet justitiam Filii sui, et tunc hominem non alicujus peccati conscium declaret justum, novum et sanctum, et sic induat stola per sanguinem Agni lavata et candida facta? In qua stola cum incedit, quid tunc mala vitae ejus, nisi sicut lapides sulphurei projecti in fundum maris? Et quid tunc peccatum Adami, nisi tale quod vel tectum, vel remotum, vel per imputatam Christi justitiam abductum? Cum homo ex illa fide in justitia et tunc simul in innocentia Dei Salvatoris, ambulat, quid tunc contritio illa inservit, nisi ad fiduciam quod sit in sinu Abrahami, et inde spectet non contritos ante fidem, ut miseros in inferno, aut ut mortuos? Nam dicitur, quod fides viva non sit in illis, qui contritione carent; quare dici potest, quod illi si se immerserint, aut se immergant damnabilibus malis, non plus attendant ad illa, et sentiant illa, quam catuli porci jacentes in caeno in fossis plateae graveolentiam. Ex his patet, quod contritio illa, dum non est paenitentia, non sit aliquid.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church