515. Tertium momentum, quod expendendum, est, Num contritio illa absque paenitentia detur. - In mundo spirituali quaesivi multos qui fidem imputativam meriti Christi apud se confirmaverunt, num aliquam contritionem habuerint, et responderunt, "Quid contritio, cum a pueritia pro certo credidimus quod Christus passione sua omnia peccata illorum sustulerit? Cum hac fide non quadrat contritio; contritio enim est se conjicere in infernum, et conscientiam cruciare, cum tamen sciunt, quod redempti sint, et sic exempti inferno, et inde indemnes." His addiderunt, quod statutum contritionis non sit nisi figmentum, quod loco paenitentiae, quod toties in Verbo memoratur, et quoque injungitur, acceptatum est; quod forsitan sit aliqua emotio mentis apud simplices qui non sciunt nisi parum de Evangelio, quando de cruciatibus in inferno audiunt aut cogitant. Et dixerunt quod consolatio Evangelii, illis a prima adolescentia impressa, amoverit contritionem ita ut corde riserint ad illam, cum nominabatur; et quod infernum non potuerit illis terrorem incutere plus quam potest ignis Vesuvii et Aetnae illis qui Warsoviae et Viennae habitant; nec plus quam basilisci et echidnae in desertis Arabiae, aut tigrides et leones in silvis Tartariae, illis qui in urbe aliqua Europae in tuto, tranquillo et quieto sunt: et quod ira Dei non plus terruerit et contriverit illos, quam potest ira regis Persiae illos qui in Pennsylvania sunt. Ex his, et quoque ex rationibus deductis ex traditionibus illorum, confirmatus sum, quod contritio, nisi sit paenitentia, qualis describitur in sequentibus, non sit aliud quam ludicrum phantasiae. Quod Reformati loco paenitentiae assumpserint contritionem, fuit etiam causa, ut a Romano-Catholicis, qui paenitentiam, et simul charitatem, urgent, divellerentur, et postquam confirmaverunt justificationem per solam fidem, allegarunt rationem, quod per paenitentiam sicut per charitatem, aliquid hominis quod sapit meritum, in fidem suam intraret, et denigra ret illam.