True Christian Religion (Chadwick) n. 535

Previous Number Next Number See English 

535. [VIII.] Quod etiam Paenitentiam agant illi, qui non explorant se, sed usque a malis, quia peccata sunt, desistunt: et quod haec paenitentia fiat ab illis, qui Charitatis opera ex religione faciunt. Quoniam paenitentia actualis (quae est explorare se, cognoscere et agnoscere sua peccata, supplicare ad Dominum, et novam vitam inchoare), in Christiano Reformato orbe maxime difficilis est, propter plures causas (de quibus in ultimo hujus capitis articulo), ideo facilior species paenitentiae adducetur, quae est, ut quando quis malum versat animo, et illud intendit, sibi dicat, "Cogito hoc, et intendo hoc, sed quia peccatum est, non faciam illud:" per hoc injecta ab inferno tentatio infringitur, et ulterior ejus ingressus inhibetur. Hoc mirabile est, quod quisque possit increpare alium, qui malum intendit, et dicere, "Ne fac illud quia peccatum est," et tamen difficulter ipsi sibi id potest dicere; causa est, quia hoc movet voluntatem, illud autem modo cogitationem auditui proximam. Inquisitum est in mundo spirituali, quinam hoc alterum possunt facere, ac inventi sunt tam pauci, sicut columbae in spatioso deserto: et aliqui dixerunt, quod quidem id possint, sed quod explorare se, et peccata sua confiteri coram Deo, non possint. At usque omnes illi, qui bonum faciunt ex religione, evitant actualia mala, at quam rarissime super interiora, quae voluntatis sunt, reflectunt, credentes, quod in malis non sint quia in bonis, immo quod bona contegant mala. Sed, mi amice, primarium charitatis est fugere mala; hoc docet Verbum, hoc Decalogus, hoc Baptismus, hoc Sancta Cena, hoc etiam ratio; nam quomodo aliquis potest effugere mala, et illa abalienare absque aliqua intuitione sui? et quomodo bonum potest fieri bonum, nisi interius purificatum est? Scio quod omnes pii, et quoque sani ratione, dum haec legunt, annuituri sint, et visuri id ut genuinum verum, sed quod usque pauci ita facturi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church