True Christian Religion (Chadwick) n. 536

Previous Number Next Number See English 

536. Sed usque omnes, qui bonum faciunt ex religione, non modo Christiani, sed etiam pagani, accepti sunt Domino, et post mortem adoptantur: nam dixit Dominus, "Esurivi,.. et dedistis Mihi edere; sitivi et potastis Me; peregrinus fui, et [[1]collegistis Me; nudus et] induistis Me; aegrotus fui, et visitastis Me, in custodia fui et venistis ad Me.... et dixit.... In quantum fecistis uni ex.. fratribus Meis minimis, Mihi fecistis..... Venite benedicti,... et tanquam hereditatem possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi" (Matth. xxv. 31, seq.). His addam hoc novum; omnes illi, qui bonum faciunt ex religione, post mortem rejiciunt doctrinam hodiernae ecclesiae de tribus personis Divinis ab aeterno, et quoque ejus fidem applicatam tribus illis in ordine, et se convertunt ad Dominum Deum Salvatorem, et cum voluptate hauriunt illa quae Novae Ecclesiae sunt. [2.] Reliqui autem qui non charitatem ex religione exercuerunt, sunt corda adamantina, ita dura: hi primum adeunt tres Deos, postea Patrem solum, et denique nullum; Dominum Deum Salvatorem ut solum Mariae filium ex toro cum Josepho natum, et non ut Dei Filium, aspiciunt, et tunc omnia Novae Ecclesiae bona et vera excutiunt, et mox adjungunt se spiritibus draconis, et cum illis abiguntur in deserta, aut in cavernas, quae in ultimis terminis orbis nuncupati Christiani sunt; et post tempus, quia separati a Caelo Novo, in facinora ruunt, et ideo demittuntur in infernum. [3.] Talis sors est illis, qui non charitatis opera ex religione faciunt, ex fide quod nemo possit bonum facere a se nisi sit meritorium, et inde omittunt illa, et se aggregant hircis, qui damnati sunt, et in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus, conjecti, propterea quia non fecerunt illa quae oves (Matth. xxv. 41 seq.). Non dicitur ibi, quod fecerint mala, sed quod non fecerint bona, et qui bona non ex religione faciunt, illi mala faciunt, quoniam "Nemo potest servire duobus dominis; quin unum odio habeat, et alterum amet, et uni adhaereat et alterum negligat" (Matth. vi. 24). Dicit Jehovah per Esaiam, "Lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum a coram oculis meis, cessate malum facere, discite bonum facere; ....et tunc si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura. sicut lana erunt" (i. 16-18). Et ad Jeremiam, "Sta in porta domus Jehovae, et proclama ibi verbum hoc. ....Sic dixit Jehovah Zebaoth Deus Israelis, Bonas reddite vias vestras et opera vestra; ....ne confidite vobis super verbis mendacii, dicendo, Templum Jehovae,... Templum Jehovae hic (hoc est, Ecclesia). ....Num furando, occidendo,... ac jurando per mendacium,.... deinde venietis et stabitis coram Me in domo hac, super qua nominatur nomen meum, et dicetis, Erepti sumus, dum facitis omnes abominationes illas? Num spelunca latronum facta est domus haec? .... Etiam ego, ecce, vidi, dictum Jehovae" (Jer. vii. 2-4, 9-11).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church