537. Sciendum est, quod illi, qui ex sola bonitate naturali bonum faciunt, et non simul ex religione, post mortem non acceptentur, quia solum bonum naturale et non simul spirituale charitati illorum inest; et spirituale est, quod conjungit Dominum homini, et non naturale absque illo. Bonitas naturalis est solius carnis, adnata a parentibus; at bonitas spiritualis est spiritus e novo nata a Domino. Illi, qui bona charitatis ex religione faciunt, et inde non mala, antequam doctrinam Novae Ecclesiae de Domino acceptarunt, assimilari possunt arboribus, quae bonos fructus, tametsi paucos, ferunt, et quoque arboribus quae fructus nobiles parvos, quae nihilominus in hortis custodiuntur: et quoque assimilari possunt oleis et ficubus in silvis: tum etiam herbis fragrantibus et arbustis balsamicis super collibus. Sunt sicut parvae aedes seu domus Dei, in quibus pius cultus agitur: nam sunt oves a dextris, et arietes quos hirci impugnant (secundum Danielem, viii. 2-14). In caelo amicti sunt vestibus coloris rubri, et postquam initiati sunt in bona Novae Ecclesiae, amiciuntur vestibus coloris purpurei, quae, sicut vera etiam recipiunt, pulchre fulvescunt.