True Christian Religion (Chadwick) n. 580

Previous Number Next Number See English 

580. Quod quisque secundum suum statum regenerari possit, est quia aliter simplices quam docti, aliter qui in diversis studiis sunt, et quoque in diversis officiis, aliter qui in scrutiniis de Verbi externis, et de ejus internis, aliter qui a parentibus in bono naturali sunt, quam qui in malo, aliter qui ab infantia in mundi vanitates se intulerunt, et aliter qui citius aut serius ab illis se removerunt; verbo, aliter qui externam Domini ecclesiam constituunt, et aliter qui internam: est haec varietas infinita, sicut est facierum et animorum; sed usque unusquisque secundum suum statum regenerari et salvari potest. [2.] Quod ita sit, constare potest ex caelis, in quos omnes regenerati veniunt, quod sint tres, supremus, medius, et ultimus; et in supremum veniunt illi qui per regenerationem recipiunt amorem in Dominum; in medium qui amorem erga proximum; in ultimum qui modo operantur charitatem externam, et simul agnoscunt Dominum pro Deo Redemptore et Salvatore. Omnes hi salvati sunt, sed diversimode. [3.] Quod omnes possint regenerari et sic salvari, est quia Dominus cum Divino suo bono et vero est praesens apud omnem hominem; inde est vita cujusvis, et inde est facultas intelligendi et volendi, et his liberum arbitrium in spiritualibus; haec nulli homini desunt. Et quoque data sunt media; Christianis in Verbo, et Gentilibus in cujusvis religione, quae docet quod Deus sit, et praecepta de bono et malo. Ex his sequitur hoc, quod quisque possit salvari; consequenter quod Dominus non in culpa sit, sed homo si non salvatur; et homo in culpa, quod non cooperetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church