581. Quod redemptio et passio crucis sint duae res distinctae, et prorsus non confundendae, et quod Dominus per utramque, Se miserit in potentiam regenerandi et salvandi homines, in capite de Redemptione ostensum est. Ex fide hodiernae ecclesiae recepta de passione crucis, quod fuerit ipsa redemptio, obortae sunt phalanges horribilium falsitatum, de Deo, de fide, de charitate, et de reliquis quae ab illis tribus in continente catena pendent; ut de Deo, quod damnationem generis humani concluserit, et quod ad misericordiam reduci voluerit per damnationem Filio impositam, aut a Filio in Se receptam, et quod salventur solum quibus meritum Christi vel ex praeviso, vel ex praedestinato donatur. Ex illa fallacia etiam exclusum est hoc illius fidei, quod illi qui illa fide donati sunt, insimul regenerati sint, praeter quod aliquid cooperati sint; immo quod sic a legis damnatione absoluti sint, et quod amplius non sub lege sint, sed sub gratia, et hoc tametsi Dominus dixit, Quod ne quidem apicem legis sustulerit (Matth. v. 18, 19; Luc. xvi. 17); tum quod mandaverit discipulis, Ut praedicarent paenitentiam in remissionem peccatorum (Luc. [1]xxiv. 47; Marc. vi. 12);
et quoque Ipse dixerit, "Appropinquavit regnum Dei, paenitentiam agite, et credite Evangelio" (Marc. i. 15);
per "Evangelium" intelligitur, quod possint regenerari et sic salvari; quod non potuit fieri, nisi Dominus redemptionem fecerit, hoc est, nisi potentiam inferno per pugnas contra illud, et per victorias super illud, adempserit, et nisi Humanum suum glorificaverit, hoc est, Divinum fecerit.