607. [IX.] Quod Homo regeneratus sit in communione cum Angelis caeli, et non regeneratus in communione cum Spiritibus inferni. Quod omnis homo sit in communione, hoc est, in consociatione cum angelis caeli, aut cum spiritibus inferni, est causa, quia natus est ut fiat spiritualis; et hoc non possibile est, nisi ut cum illis, qui spirituales sunt, in quadam conjunctione sit. Quod homo in utroque mundo, naturali et spirituali, quoad mentem sit, in libro De Caelo et Inferno, ostensum est. Sed de hac conjunctione non homo, nec angelus ac spiritus scit, ex causa, quia homo, quamdiu vivit in mundo, est in statu naturali, ac angelus et spiritus in statu spirituali; et propter discrimen inter naturale et spirituale, non apparet unus alteri. Hoc discrimen, quale est, descriptum est in libro De Amore Conjugiali, in Memorabili ibi (n. 326-329 [hoc quoque videatur supra, n. 280]): ex quo patet, quod non sint conjuncti quoad cogitationes, sed quoad affectiones, et super his vix aliquis reflectit, quia non sunt in luce, in qua est intellectus et inde ejus cogitatio, sed in calore in quo est voluntas et inde amoris ejus affectio. Conjunctio per affectiones amoris inter homines ac inter angelos et spiritus, tam arcta est, ut si scinderetur, et illi inde separarentur, homines actutum caderent in deliquium; et si non resarciretur, et illi conjungerentur, homines exspirarent. [2.] Quod dictum sit, quod homo per regenerationem fiat spiritualis, non intelligitur quod fiat spiritualis qualis est angelus in se, sed quod fiat spiritualis naturalis; hoc est, quod intus in ejus naturali sit spirituale, ad similitudinem sicut cogitatio est in loquela, et sicut voluntas in actione; nam cessante una cessat altera. Similiter est spiritus hominis in singulis quae fiunt in corPore, et hic est qui agit naturale ad faciendum quod facit. Naturale in se spectatum est passivum seu vis mortua; spirituale autem est activum seu vis viva: passivum seu vis mortua non potest agere ex se, sed agendum est ab activo seu vi viva. [3.] Quoniam homo in communione cum indigenis mundi spiritualis continue vivit, ideo etiam, cum e mundo naturali excedit, statim inseritur similibus cum quibus fuerat in mundo: inde est, quod unusquisque post mortem videatur sibi sicut adhuc viveret in mundo; nam tunc cum similibus quoad affectiones suae voluntatis, in consortium venit, quos tunc agnoscit, similiter ut propinqui et affines agnoscunt suos in mundo: et hoc est, quod in Verbo dicitur de illis qui moriuntur, quod congregati et collecti sint ad suos. Ex his nunc constare potest, quod homo regeneratus sit in communione cum angelis caeli, et non regeneratus cum spiritibus inferni.