608. Sciendum est quod tres caeli sint, et illi inter se distincti secundum tres gradus amoris et sapientiae, et quod homo secundum regenerationem sit in communione cum angelis ex tribus illis caelis; et quia ita est, quod mens humana distincta sit in tres gradus seu regiones secundum caelos. Sed de tribus his caelis, et de distinctione illorum secundum tres gradus amoris et sapientiae, videatur in libro De Caelo et Inferno (n. 29, seq.), et quoque in codicillo De Commercio Animae et Corporis (n. 16, 17). Hic solum per aliquam similitudinem illustrandum est, quales tres gradus sunt, secundum quos caeli illi distincti sunt: sunt sicut in homine sunt caput, corpus et pedes; supremum caelum facit caput, medium facit corpus, ac ultimum facit pedes; nam est universum caelum coram Domino sicut unus Homo. Quod ita sit, detectum est mihi per autopsiam: datum enim est mihi videre unam societatem caeli, quae ex myriade constabat, sicut unum hominem simul. Quid non universum caelum coram Domino De hac viva experientia videatur in libro De Caelo et Inferno (n. 59 seq.). Inde etiam patet, quomodo intelligitur hoc notum in Christiano orbe, quod ecclesia faciat Corpus Christi, et quod Christus sit Vita istius Corporis. Per id etiam illustrari potest hoc, quod Dominus sit omne in omnibus caeli, nam est Vita in illo Corpore. Similiter est Dominus Ecclesia apud illos qui Ipsum solum pro Deo caeli et terrae agnoscunt, et in Ipsum credunt. Quod Ipse sit Deus caeli et terrae, docet Ipse apud Matthaeum (xxviii. 18); et quod in Ipsum credendum sit (Joh. iii. 15, [1]16, 36; vi. 40; xi. 25, 26).