609. Tres illi gradus in quibus caeli sunt, consequenter in quibus mens humana, [2]poscunt etiam aliquatenus illustrari per comparationes cum materialibus in mundo. Illi tres gradus sunt sicut nobilitate inter se sunt aurum, argentum et cuprum, cum quibus metallis etiam fit comparatio in statua Nebuchadnezaris (Dan. ii. 31, seq.). Tres illi gradus etiam inter se distincti sunt, sicut inter se puritate et bonitate, rubinus, sapphirus et achates: et quoque sicut olea, vitis et ficus, et sic porro: etiam "aurum," "rubinus" et "olea" in Verbo significant bonum caeleste, quod est bonum supremi caeli; et "argentum," "sapphirus" et "vitis" significant bonum spirituale, quod est bonum medii caeli; et "cuprum," "achates" et "ficus" bonum naturale, quod est bonum ultimi caeli. Quod sint tres gradus, caelestis, spiritualis, et naturalis, supra dictum est.