True Christian Religion (Chadwick) n. 618

Previous Number Next Number See English 

618. [XII.] Quod Regeneratio non dabilis sit absque Veris, per quae formatur Fides, et cum quibus se conjungit Charitas. Sunt tria per quae homo regeneratur, Dominus, Fides et Charitas; haec tria laterent sicut celsissimae pretiositates infossae terrae, si non Divina vera ex Verbo aperirent illa; immo laterent coram illis qui negant cooperationem, si vel centies vel millies legerent Verbum, tametsi ibi in clara luce exstant. Quod Dominum attinet, quis confirmatus in hodierna fide, aperto oculo videt haec ibi, quod Ipse et Pater unum sint, et quod Ipse sit Deus caeli et terrae, et quod voluntas Patris sit ut credant in Filium, praeter innumera similia de Domino in utroque Foedere? Causa est, quia non in veris sunt, et inde non in luce, ex qua hujuscemodi possunt videri; et si daretur lux, usque falsa exstinguerent illam, et tunc praeterirentur sicut talia, quae lituris deleta sunt, aut sicut subterraneae fossae, quae calcantur et transeuntur. Haec dicta sunt, ut sciatur, quod absque veris hoc primarium regenerationis non videatur. [2.] Quod Fidem attinet, nec illa absque veris potest dari, fides enim et verum faciunt [1]unam rem; est enim bonum fidei sicut anima, et vera faciunt ejus corpus. Quare dicere quod credat seu fidem habeat, at nulla vera ejus scire, est sicut animam ex corpore extrahere, et cum illa inconspicua loqui. Praeterea omnia vera, quae fidei corpus faciunt, lucem a se emittunt, et illustrant, et sistunt faciem ejus videndam. Simile est cum Charitate; haec a se emittit calorem, cum quo lux veri se conjungit, sicut facit calor cum luce tempore veris in mundo; ex quorum conjunctione animalia et vegetabilia terrae in sua prolifica redeunt: [3.] simile est cum calore et luce spirituali; haec se similiter conjungunt in homine, dum hic in veris fidei et simul in bonis charitatis est; nam ut supra in capite de Fide dictum est, ex singulis veris fidei effluit lux quae illustrat, et ex singulis bonis charitatis effluit calor qui accendit; tum quod lux spiritualis in sua essentia sit intelligentia, et calor spiritualis in sua essentia sit amor, et quod solus Dominus conjungat illa duo apud hominem, cum regenerat illum. Dixit enim Dominus, "Verba quae Ego loquor, spiritus et vita sunt" (Joh. vi. 63). "Credite in lucem, ut filii lucis sitis; .....Ego Lux in mundum veni" (Joh. xii. 36[, 46]). Dominus est Sol in mundo spirituali; inde omnis lux et calor spiritualis est; ac lux illa illustrat, et calor ille accendit; et per conjunctionem utriusque hominem vivificat et regenerat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church