True Christian Religion (Chadwick) n. 619

Previous Number Next Number See English 

619. Ex his constare potest, quod absque veris non sit cognitio Domini; tum quod absque veris non sit fides, et sic non charitas; consequenter quod absque veris non sit aliqua theologia; et ubi haec non est, nec est ecclesia. Talis est coetus populorum hodie, qui se vocant Christianos, et se dicunt in luce Evangelii esse, cum tamen in ipsa caligine sunt; vera enim sub falsis ita abscondita latent, tanquam aurum, argentum, et lapides pretiosi sepulta inter ossa in valle Hinnomi. Quod ita sit, patuit mihi clare a sphaeris in mundo spirituali, quae ex hodierno Christianismo effluunt et se propagant. [2.] Una sphaera est de Domino: haec e plaga meridionali, ubi sunt docti e clero, et eruditi e laicis, exspirat et se effundit; haec ubicunque vadit, subintrat ideas, et fidem de Divinitate Humani Domini apud plures aufert, apud plures infirmat, et apud plures infatuat; causa est, quia simul [1]infert fidem trium Deorum, et sic confunditur. [3.] Altera sphaera, quae affert fidem, est sicut atra nubes tempore hiemis, quae inducit tenebras, vertit pluvias in nives, denudat arbores, et congelat aquas, et omne pascuum ovibus aufert; haec sphaera conjuncta priori insinuat sicut lethargiam de Deo uno, deque regeneratione, et de salutiferis. [4.] Tertia sphaera est conjunctionis fidei et charitatis; quae tam valida est, ut ei non resisti possit; sed hodie nefanda est, et sicut pestis quemcunque aspirat, inficit, et divellit omne vinculum inter bina [1]illa salutis media a creatione mundi constabilita, et a Domino integrata. Haec sphaera invadit etiam homines in mundo naturali, et exstinguit taedas conjugiales inter vera et bona. Hanc sphaeram sensi, et tunc cum cogitavi de conjunctione fidei et charitatis, se interposuit inter illa, ac violenter conata est separare. [5.] De his sphaeris conqueruntur angeli, et orant ad Dominum ut dissipentur; sed responsum tulerunt, quod dissipari nequeant, quam diu draco est super terra, quoniam a draconicis est illa; nam dicitur de dracone, quod projectus sit in terram, et tunc ita, "Propter hoc gaudete caeli, ....et vae habitantibus terram" (Apoc. xii. [12]). [6.] Tres illae sphaerae sunt sicut atmosphaerae tempestate actae ex spiraculis draconum oriundae, quae, quia spirituales sunt, invadunt mentes et adigunt. Sphaerae veritatum spiritualium ibi adhuc paucae sunt; duntaxat in novo caelo, et apud illos sub caelo qui separati a draconicis sunt: quae causa est quod veritates illae hodie in mundo apud homines tam inconspicuae sint, quemadmodum naves in mari orientali sunt navarchis et naucleris, qui in mari occidentali navigant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church