True Christian Religion (Chadwick) n. 620

Previous Number Next Number See English 

620. Quod regeneratio absque veris, per quae formatur fides, non dabilis sit, illustrari potest per has comparationes. Non plus dabilis est quam mens humana absque intellectu; intellectus enim formatur per vera, et ideo docet quid credendum, et quid faciendum est, et quid regeneratio, et quomodo fiat. Regeneratio absque veris nec plus dabilis est, quam vivificatio animalium et vegetatio arborum absque luce e sole; nam nisi sol simul daret lucem sicut dat calorem, fieret sol, sicut describitur in Apocalypsi tanquam saccus pilosus (vi. 12); ac atratus Joel [1]ii. 10; iii. 4 [B.A. ii. 31]); et sic merae tenebrae forent super terra (Joel iv. [B.A. iii.] 15); similiter foret cum homine absque veris, quae lucem a se emittunt; Sol enim a quo luces veritatum profluunt, est Dominus in mundo spirituali; nisi inde spiritualis lux in mentes humanas [2]influeret, foret ecclesia in meris tenebris, aut in umbra ex perpetua eclipsi. Regeneratio, quae fit per fidem et charitatem, absque veris quae docent et ducunt, foret sicut navigatio in magno oceano absque gubernaculo, aut absque cysti nautica et mappis: ac foret sicut equitatio in opaca silva tempore noctis. Visus internus mentis apud illos, qui non in veris sunt, sed in falsis, et haec credunt esse Vera, comparari potest cum visu illorum apud quos nervi optici obstructi sunt, et oculus usque apparet integer et videns, tametsi nihil videt; quae caecitas a medicis vocatur amaurosis et gutta serena; est enim rationale seu intellectuale apud illos superius obstructum, et modo inferius apertum, ex quo lux rationalis fit sicut lux ocularis, et inde omnia judicia modo imaginaria, et ex meris fallaciis connexa: et tunc homines starent sicut in foris astrologi cum longis tubis opticis, et vana vaticinia edunt. Tales fierent omnes studiosi theologiae, nisi genuina vera ex Verbo a Domino aperirentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church