621. His adjicientur haec Memorabilia. Primum :- Vidi coetum spirituum, omnes super genubus, orantes ad Deum, ut mitteret ad se angelos, cum quibus loquantur ore ad os, et quibus aperiant cordis sui cogitata. Et cum surrexerunt, visi sunt tres angeli in byssino stantes in conspectu illorum; et dixerunt, "Audivit Dominus Jesus Christus preces vestras, et ideo nos misit ad vos; aperite nobis cordis vestri cogitata." [2.] Et responderunt "Dixerunt nobis sacerdotes, quod in rebus theologicis non valeat intellectus sed fides et quod fides intellectualis in illis non conducat, quia haec trahit et sapit ex homine et non a Deo. Nos sumus Angli, et audivimus plura ex sacro nostro ministerio, quae credidimus; sed cum locuti sumus cum aliis, qui etiam se vocabant Reformatos, et cum aliis qui se vocabant Romano-Catholicos, et porro cum Sectariis, apparebant omnes docti, et tamen in rebus multis non unus consensit cum altero, et usque omnes dixerunt, `Credite nobis,' et aliqui. `Sumus ministri Dei, et scimus.' At qua novimus, quod Divinae veritates, quae vocantur fidei et sunt ecclesiae, non sint alicui ex solo natali, nec ex hereditario, sed e caelo a Deo, et quia illae monstrant viam ad caelum, ac intrant vitam una cum bono charitatis, et sic ducunt ad vitam aeternam, anxii facti sumus, et super genubus oravimus ad Deum." [3.] Tunc responderunt angeli, "Legite Verbum, et credite in Dominum, et videbitis veritates, quae fidei et vitae vestrae erunt; omnes in Christiano orbe ex Verbo ut ex unico fonte hauriunt sua doctrinalia." At duo ex coetu dixerunt, "Legimus sed non intelleximus." Et responderunt angeli, "Non adivistis Dominum. qui est Verbum, et quoque prius confirmavistis vos in falsis." Et porro dixerunt angeli, "Quid fides absque luce, et quid cogitare absque intelligere? Hoc non est humanum. Corvi et picae etiam possunt discere loqui absque intellectu. Possumus vobis asseverate, quod unusquisque homo, cujus anima desiderat, possit videre veritates Verbi in luce; non datur animal, quod non scit suae vitae cibum, dum videt illum; et homo est animal rationale et spirituale; hic videt suae vitae, non ita corporis, sed animae cibum, qui est verum fidei, si esurit illum, et petit illum a Domino. [4.] Quicquid etiam non recipitur intellectu, hoc nec inhaeret memoriae quoad rem, sed solum quoad voces; quare cum despeximus e caelo in mundum, non vidimus quicquam. sed modo audivimus sonos, plerosque disharmonicos. Sed enumerabimus aliqua, quae docti e clero removerunt ab intellectu, non scientes quod binae viae ad intellectum sint. una e mundo et altera e caelo, et quod Dominus subducat intellectum e mundo dum illustrat illum; at si intellectus clauditur ex religione, clauditur ei via e caelo, et tunc homo non plus videt in Verbo quam caecus; vidimus plures tales cecidisse in foveas, e quibus non surrexerunt. [5.] Sint exempla illustrationi :- Annon intelligere potestis quid charitas et quid fides, quod charitas sit bene cum proximo agere. et quod fides sit recte de eo, et de essentialibus ecclesiae cogitare? et inde quod qui bene agit et recte cogitat, hoc est, qui bene vivit et recte credit, salvetur." Ad haec dixerunt quod intelligant. [6.] Porro dixerunt angeli, quod paenitentia a peccatis agenda sit, ut homo salvetur, et quod nisi homo paenitentiam agit, maneat in peccatis, in quae natus est, et quod paenitentiam agere sit non velle mala quia sunt contra Deum, ac semel aut bis in anno scrutari se, videre sua mala, confiteri illa coram Domino, implorare opem, desistere ab illis, et vitam novam inire; et quantum hoc facit, et credit in Dominum, tantum peccata remittantur. Tunc dixerunt e coetu, "Haec intelligimus, et sic etiam quid remissio peccatorum." [7.] Et tunc rogaverunt angelos ut informarent illos amplius, et quidem nunc de Deo, de Immortalitate Animae, de Regeneratione, et de Baptismo. Angeli ad haec respondebant, "Non dicemus quicquam nisi quod intelligitis; alioqui cadit sermo noster, sicut pluvia in arenam, et in semina ibi, quae utcunque e caelo irrigata, usque emarcescunt et pereunt." Et dixerunt de Deo: "Omnes qui in caelum veniunt, ibi sortiuntur locum; et inde aeternum gaudium, secundum ideam Dei, quia haec idea universaliter regnat in omnibus cultus? Idea de Deo ut Spiritu, dum spiritus creditur sicut aether aut ventus, est idea inanis; at idea de Deo ut Homine, est idea justa; Deus enim est Divinus Amor et Divina Sapientia, cum omni quali eorum, et horum Subjectum est Homo, et non aether aut ventus. Idea Dei in caelo est idea Domini Salvatoris; Ipse est Deus caeli et terrae, ut Ipse docuit. Sit vestra idea Dei similis nostrae, et consociabimur." Cum haec dixerunt, exsplenduerunt facies illorum. [8.] De Immortalitate Animae dixerunt: "Homo vivit in aeternum, quia potest conjungi Deo per amorem et fidem; hoc potest unusquisque; quod hoc Posse faciat immortalitatem animae, potestis intelligere. si aliquantum altius de eo cogitatis." [9.] De Regeneratione: "Quis non videt quod sit cuivis homini liberum cogitare de Deo, et non cogitare de Illo, modo instructus est quod Deus sit? Ita liberum cuivis est in spiritualibus aeque ut in civilibus et naturalibus. Dominus hoc dat continue omnibus; quare reus fit si non cogitat. Homo est homo ex posse hoc, at bestia est bestia ex non posse hoc. Quare homo se potest reformare et regenerare sicut a se, modo corde agnoscat quod sit a Domino. Omnis qui paenitentiam agit, et credit in Dominum, reformatur et regeneratur, utrumque faciet homo sicut a se, sed sicut a se est a Domino. Verum est quod homo ex se ad id non quicquam possit conferre, ne hilum; attamen non creati estis statuae, sed creati estis homines, ut faciatis id a Domino sicut a vobis; hoc unicum reciprocum amoris et fidei est, quod Dominus omnino vult ut fiat Ipsi ab homine. Verbo, facite a vobis, et credite quod a Domino; sic facitis sicut a vobis." [10.] At tunc quaesiverunt, num facere sicut a se, [1]sit inditum homini a creatione. Respondit angelus, "Non inditum est, quia facere a Se est solius Dei; sed datur continue, hoc est adjungitur continue, et tunc quantum homo facit bonum et credit verum sicut a se, est angelus caeli; at quantum facit malum et inde credit falsum, quod etiam est sicut a se, tantum est spiritus inferni. Quod hoc etiam sit sicut a se, miramini, sed usque videtis hoc, dum oratis ut a diabolo custodiamini ne vos seducat, ne intret in vos sicut in Judam, impleat vos omni iniquitate, ac destruat et animam et corpus; sed omnis reus fit, qui credit quod faciat a se, sive sit bonum sive sit malum; sed non reus fit qui credit quod faciat sicut a se; nam si credit quod bonum sit a se, vindicat sibi id quod Dei est; et si credit quod malum sit a se, attribuit sibi id quod diaboli est." [11.] De Baptismo dixerunt, quod sit lavatio spiritualis, quae est reformatio et regeneratio; et quod infans reformetur et regeneretur, dum adultus factus facit illa quae patrini pro illo spoponderunt, quae sunt duo, Paenitentia et Fides in Deum, nam primum spondent, ut abdicet Diabolum et omnia ejus opera; secundum, ut credat in Deum. Omnes infantes in caelo in illa duo initiantur, sed his Diabolus est infernum, ac Deus est Dominus. Praeterea baptismus est signum coram angelis quod homo sit ab ecclesia. His auditis dixerunt e coetu, "Haec intelligimus." [12.] Sed tunc audita est vox a latere, clamans, "Non intelligimus;" et alia vox, "Non volumus intelligere;" et inquisitum a quibus illae voces; et compertum quod ab illis, qui apud se confirmaverunt falsa fidei, et qui voluerunt credi ut oracula, et sic adorari. Dixerunt angeli, "Ne miremini; tales sunt hodie permulti; apparent nobis e caelo sicut sculptilia tali arte facta ut possint movere labia, ac sonare sicut organa; et non sciunt, num halitus, ex quo sonant, ex inferno sit, vel num e caelo, quia non sciunt num falsum sit, vel num verum; ratiocinantur et ratiocinantur; tum confirmant et confirmant, nec vident quicquam num ita sit. Sed sciatis quod ingenium humanum possit confirmare quicquid vult, usque ut appareat sicut ita sit; quare hoc possunt haeretici, hoc impii, immo athei quod Deus non sit sed natura sola." [13.] Posthac coetus ille ex Anglis accensus desiderio sapiendi, dixit ad angelos, "Loquuntur tam varia de Sacra Cena; dicite nobis quid veritas." Responderunt angeli, "Veritas est, quod homo, qui spectat ad Dominum, et paenitentiam agit, per sanctissimum illud conjungatur Domino, ac introducatur in caelum." Sed dixerunt e coetu, "Hoc mysterium est." Et responderunt angeli, "Est mysterium, sed usque tale, ut possit intelligi. Panis et vinum hoc non faciunt; non aliquid sanctum est ab illis; sed correspondent sibi mutuo panis materialis et panis spiritualis, ac vinum materiale et vinum spirituale, et panis spiritualis est sanctum amoris, et vinum spirituale est sanctum fidei, utrumque a Domino, et utrumque Dominus. Inde conjunctio Domini cum homine, et hominis cum Domino; non cum pane et vino, sed cum amore et fide hominis qui paenitentiam egerat; et conjunctio cum Domino est quoque introductio In caelum." Et postquam angeli docuerunt illos aliquid de correspondentia, dixerunt e coetu, "Nunc primum etiam hoc possumus intelligere." Et cum hoc dixerunt, ecce flammeum e caelo cum luce descendens consociavit illos cum angelis, et amaverunt se mutuo.