True Christian Religion (Chadwick) n. 624

Previous Number Next Number See English 

624. Quartum Memorabile:-

In media nocte experrectus e somno, vidi in aliqua altitudine versus orientem angelum tenentem in manu dextra chartam, quae ex sole apparuit in illustri candore, in cujus medio erat Scriptura ex litteris aureis; et vidi scriptum Conjugium Boni et Veri, ex scriptura emicuit splendor, qui abiit in latum circulum circum chartam, circulus ille seu ambitus apparuit inde sicut apparet aurora verno tempore. Post haec vidi angelum cum charta in manu descendentem; et sicut descendit. apparuit charta minus et minus lucida, et scriptura illa, qua erat Conjugium Boni et Veri; conversa a colore aureo in argenteum, et deinde in cupreum, postea in ferreum, et demum in ferruginosum et aeruginosum; ac ultimo visus est angelus intrare in nimbum obscurum, et trans nimbum super terram; et ibi charta illa, tametsi in manu angeli adhuc tenebatur, non visa est. Fuit hoc in mundo spirituum. in quem omnes homines post obitum primo conveniunt. [2.] Et tunc angelus locutus est ad me, dicens, "Quaere illos, qui huc veniunt, num videant me, vel aliquid in manu mea. Venit multitudo, coetus ab oriente, coetus a meridie, coetus ab occidente, coetus a septentrione; et quaesivi advenientes ex oriente et meridie, qui erant qui in mundo studuerunt eruditioni, num videant hic apud me aliquem. aut aliquid in manu ejus. Dixerunt omnes, quod prorsus nihil. Quaesivi dein illos qui advenerunt ex occidente et septentrione qui erant qui in verba eruditorum in mundo crediderant: hi dixerunt, quod nec aliquid; attamen ultimi ex his, qui in mundo fuerant in simplici fide ex charitate, seu in aliquo vero ex bono, postquam abiverunt priores, dixerunt, quod videant virum cum charta, virum in habitu decoro, et chartam super qua litterae exaratae; et cum admoverunt oculos, dicebant quod legerent, Conjugium Boni et Veri. [3.] Et hi alloquebantur angelum, rogantes ut diceret, quid hoc. Et dixit, quod omnia quae in universo caelo sunt, et omnia quae in universo mundo, a creatione non sint nisi quam conjugium boni et veri; quoniam omnia et singula, tam quae vivunt et animant, quam quae non vivunt et [[1]Non] animant, ex conjugio boni et veri, et in illud creata sunt; "non datur quicquam creatum in solum verum, nec quicquam in solum bonum; hoc et illud solitarium non est aliquid, sed existunt et fiunt per conjugium tale aliquid, quale est conjugium. In Domino Deo Creatore est Divinum Bonum et Divinum Verum in ipsa sua substantia; substantiae Ipsius Esse est Divinum Bonum, et substantiae Ipsius Existere est Divinum Verum, et quoque sunt in ipsa sua unione, nam in Ipso infinite unum faciunt; quoniam duo illa in Ipso Deo Creatore unum sunt, ideo etiam in omnibus et singulis creatis ab Ipso unum sunt; per id quoque Creator cum omnibus a Se creatis aeterno foedere sicut conjugii conjunctus est." [4.] Porro dixit angelus, quod Scriptura Sacra, quae a Domino dictata est, sit in communi et in parte conjugium boni et veri (videatur supra. n. 248 ad 253); et quia ecclesia, quae formatur per vera doctrinae, et religio, quae formatur per bona vitae secundum vera doctrinae, apud Christianos unice est ex Scriptura Sacra, constare potest, quod etiam ecclesia in communi et in parte sit conjugium boni et veri. Idem hoc quod supra dictum est de conjugio boni et veri, dictum etiam est de conjugio charitatis et fidei, quoniam bonum est charitatis, et verum est fidei. Postquam haec dicta sunt, angelus extulit se e terra, et vectus trans nimbum ascendit in caelum; et tunc charta secundum gradus ascensus, fulgebat sicut prius; et ecce tunc circulus, qui prius apparuit sicut aurora, se demisit, et dispulit nimbum, qui tenebras induxit terrae, et factum est apricum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church