True Christian Religion (Chadwick) n. 625

Previous Number Next Number See English 

625. Quintum Memorabile:-

Quondam, cum de Secundo Adventu Domini meditabar, subito apparuit jubar lucis fortiter stringens oculos meos; quare suspexi; et ecce totum caelum super me apparuit luminosum, et ab oriente in occidentem ibi in longa serie audita est Glorificatio; et adstitit angelus, et dixit, "Glorificatio illa est glorificatio Domini propter adventum Ipsius, quae fit ab angelis caeli orientalis et occidentalis." E caelo meridionali et septentrionali non audiebatur nisi facetum murmur. Et quia angelus audivit omnia, dixit mihi primum, quod glorificationes et celebrationes illae Domini flant ex Verbo. Et mox dixit, "Nunc in specie glorificant et celebrant Dominum per haec, quae apud Danielem prophetam dicta sunt:

"Vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, ....sed non cohaerebunt. ....Verum in diebus illis ....surgere faciet Deus caelorum regnum, quod in saecula non peribit; ....conteret et consumet omnia illa regna, ipsum autem stabit in saecula'" (ii. 43, 44). [2.] Post haec audivi sicut vocem cantus, et penitius in oriente vidi coruscum lucis priori splendentius; et quaesivi angelum, quid ibi glorificant. Dixit quod "Per haec apud Danielem, `Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caeli.. Filius hominis veniens fuit; ....et Huic datum est dominium.. et regnum, et omnes populi et gentes.. Ipsum colent; dominium Ipsius dominium saeculi, quod non transibit; et regnum Ipsius quod non peribit' (vii. 13, 14). Praeter illa celebrant Dominum ex his in Apocalypsi, Jesu Christo `sit gloria et robur; ....ecce venit cum nubibus; ....Ipse est Alpha et omega, Principium et Finis, Primus et Ultimus, ....qui est, qui fuit, et qui venturus est, omnipotens. Ego Johannes, audivi hoc ex Filio hominis e medio septem Candelabrorum'" (i. 5-7[, 8, 9], 10-13; xxii. [8,] 13; tum ex Matth. xxiv. 30, [1]31). [9.] Spectavi iterum in caelum orientale, et illuxit a latere dextro, et luminosum intravit in expansum meridionale, et audivi sonum suavem; et quaesivi angelum, "Quid Domini ibi glorificant?" Dixit quod per haec in Apocalypsi, "Vidi caelum novum et terram novam, ....et... vidi urbem sanctam Hierosolymam Novam descendentem a Deo e caelo, paratam sicut Sponsam.. Marito suo; et audivi vocem magnam e caelo, dicentem, Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, qui habitabit cum illis. ....Et locutus est mecum angelus, et dixit, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem; et abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendit mihi urbem ....Sanctam Hierosolymam" ([2]xxi. 1, 2, [3,] 9, 10). Etiam per haec verba, "Ego Jesus.... sum Stella splendida et matutina, ac Spiritus et Sponsa dicent, Veni; ....et dixit.. venio cito: Amen etiam veni Domine Jesu" (Apoc. xxii. 16, 17, 20). [4.] Post haec et plura, audita est communis glorificatio ab oriente in occidentem caeli, et quoque a meridie in septentrionem; et quaesivi angelum, "Quid nunc?" Et dixit, "Sunt ex Prophetis haec: `Sciat omnis caro, quod Ego Jehovah salvator tuus et Redemptor tuus (Esai. xlix. 26): `Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et.. Ultimus, et praeter Me non Deus' (Esai. xliv. 6): `Dicetur in die illo, Ecce Deus noster Hic, quem exspectavimus ut liberet nos; Hic Jehovah quem exspectavimus' (Esai. xxv. 9): `Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae: ....ecce Dominus Jehovih in forti venit, ....sicut pastor gregem suum pascet' (Esai. xl. 3, 5, 10, 11): `Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, ....cujus nomen Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis' (Esai. ix. 5 [B.A. 6]): `Ecce dies venient,... et suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex, ....et hoc nomen Ipsius, ....Jehovah Justitia nostra' (Jer. xxiii. 5, 6; xxxiii. 15, 16):

`Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur' (Esai. liv. 5). In die illo `erit Jehovah in Regem super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum'" (Sach. xiv. 9). Ex his auditis ac intellectis exultavit cor meum, et in gaudio ivi domum, et ibi e statu spiritus redii in statum corporis, in quo haec, quae visa et audita sunt, conscripsi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church