True Christian Religion (Chadwick) n. 635

Previous Number Next Number See English 

635. Ultimo detegetur hoc arcanum: in septem capitibus in Apocalypsi describitur consummatio hodiernae ecclesiae, similiter sicut describitur devastatio Aegypti, ac utraque per similes plagas, quarum unaquaevis spiritualiter significat aliquod falsum quod promovit devastationem ejus usque ad interitum; quare etiam haec ecclesia, quae hodie deperdita est, vocatur Aegyptus spiritualiter intellecta (Apoc. xi. 8). Plagae in Aegypto fuerunt hae: Quod aquae versae sint in sanguinem, unde mortuus est omnis piscis,et fetuit flumen (Exod. vii.); (Similiter dicitur in Apocalypsi viii. 8; xvi. 3:) per "sanguinem" significatur Divinum Verum falsificatum (videatur Apocalypsis Revelata, n. 379, 404, 681, 687, 688); et per "pisces," qui tunc mortui, vera in naturali homine similiter (n. 290, 405). In Aegypti terram productae sunt ranae (Exod. viii.):

(Aliquid de ranis etiam dicitur in Apocalypsi, xvi. 13:) per "ranas" significantur ratiocinationes ex cupiditate falsificandi vera (videatur Apoc. Revel., n. 702). In Aegypto ulcera noxia facta sunt super homine et bestia (Exod ix.); (Similiter in Apocalypsi, xvi. 2:) per "ulcera" significantur interiora mala et falsa destructiva boni et veri in ecclesia (videatur Apoc. Revel., n. 678). In Aegypto facta est grando mixta igne (Exod. ix.);

(Similiter in Apocalypsi, viii. 7; xvi. 21:) "grando" significat falsum infernale (videatur Apoc. Revel., n. 399, 714). In Aegyptum immissa est locusta (Exod. x.); (Similiter in Apocalypsi, ix. 1 ad 11:) "locustae" significant falsa in extremis (videatur Apoc. Revel., n. 424, 430). In Aegyptum graves tenebrae inductae sunt (Exod x.);

(Similiter in Apocalypsi, viii. 12:) "tenebrae" significant falsa oriunda vel ex ignorantia, vel ex falsis religionis, vel ex malis vitae (videatur Apoc. Revel., n. 110, 413, 695). Quod tandem Aegyptii perierint in Mari Suph (Exod. xiv.); In Apocalypsi autem draco et pseudopropheta in stagno ignis et sulphuris (xix. 20; xx. 10): utrumque, "Mare Suph" et "stagnum" illud, significat infernum. Quod de Aegypto et de ecclesia cujus consummatio et finis describitur in Apocalypsi, similia dicantur, est quia per "Aegyptum" intelligitur ecclesia, quae in principio suo fuit praestans; quare Aegyptus, antequam ecclesia ejus devastata est, aequiparatur horto Edenis, et horto Jehovae (Genes. xiii. 10; Ezech. xxxi. 8); et quoque vocatur "lapis angularis tribuum," "filius sapientum, et regum antiquitatis" (Esai. xix. 11, 13). Plura de Aegypto in statu primaevo ejus, et in statu devastato, videatur Apocalypsis Revelata (n. 503).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church