True Christian Religion (Chadwick) n. 636

Previous Number Next Number See English 

636. [IV.] Quod Fides imputativa meriti Christi non fuerit nota in Ecclesia Apostolica, quae praecessit; et nullibi intellecta in Verbo. Ecclesia, quae Synodum Nicaenam praecessit, vocata est Ecclesia Apostolica, quae quod fuerit ampla, et in tres partes orbis, Asiam, Africam et Europam propagata, constat non modo ex Imperatore Constantino magno, et ejus monarchia super plura regna Europae postea divisa, sed etiam super viciniora extra Europam, quod fuerit Christianus, ac zelotes pro religione; quare, ut supra dictum est, convocavit episcopos ex Asia, Africa et Europa in regiam suam, Nicaeae urbis Bithyniae, ut Arii scandala ex imperio suo ejiceret. Hoc factum est ex Divina Domini Providentia, quoniam si negatur Divinitas Domini, Ecclesia Christiana emoritur, et fit sicut sepulcrum ornatum epitaphio hoc, "Hic jacet." Ecclesia, quae fuit ante hoc tempus, vocata est Apostolica; et scriptores insignes istius ecclesiae dicti sunt Patres, ac veri Christiani a latere fratres. Quod haec ecclesia non agnoverit tres Personas Divinas et inde nec Filium Dei ab aeterno, sed modo Filium Dei natum in tempore, constat ex Symbolo, quod ab ecclesia illorum vocatum est Apostolicum, ubi haec leguntur "Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Jesum Christum Filium Ejus unicum, Dominum nostrum, qui conceptus de Spiritu Sancto, natus ex Virgine Maria. .... Credo in Spiritum Sanctum; sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem." Ex quo patet, quod non alium Filium Dei agnoverint, quam conceptum de Spiritu Sancto, et natum ex Maria Virgine; et prorsus non aliquem Filium Dei natum ab aeterno. Hoc symbolum, sicut duo altera, pro sincero Catholico ab universa Ecclesia Christiana ad hodiernum diem agnitum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church