True Christian Religion (Chadwick) n. 639

Previous Number Next Number See English 

639. Quod non aliqua Fides imputativa meriti Christi intellecta sit in Verbo, patet clare exinde, quod illa fides in ecclesia prius non nota fuerit, quam postquam Nicaena Synodus tres Personas Divinas ab aeterno introduxit; et cum haec fides introducta est, et pervasit totum orbem Christianum, rejecta est omnis alia fides in tenebras; quare quicunque tunc legit Verbum, et videt fidem, imputationem, et meritum Christi, ex se incidit in illud quod credidit unicum; sicut qui scripturam unius paginae videt, et ibi subsistit, et non vertit illam, et videt aliud. Aut sicut qui persuadet sibi, quod hoc sit verum, tametsi falsum et id solum confirmat, tunc videt falsum ut verum, et verum ut falsum; hic postea comprimeret dentes, et sibilaret ore ad omnem qui id impugnat, et diceret "Non intelligens es." Mens ejus tota est in illo, circumducta callo, qui sicut heterodoxa rejicit omnia quae cum suis orthodoxis ita vocatis non consonant; est enim memoria ejus sicut tabula, cui unicum hoc theologicum dominans inscriptum est; si intrat aliquod aliud, non locum habet ubi inseratur, quare id ejicit sicut os spumam. Pro exemplo, dic ad confirmatum naturalistam, qui vel credit, quod natura se ipsam creaverit, vel quod post naturam exstiterit Deus, vel quod natura et Deus unum sint, quod prorsus contrarium sit, numne ille aspiceret te vel sicut a fabulis presbyterorum delusum, vel ut simplicem, vel ut hebetem, vel ut dementem? Simile est cum omnibus, quae persuasio et confirmatio fixant, quae apparent demum sicut picti tapetes parieti ex lapillis obsoletis conglutinato multis clavis affixi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church