True Christian Religion (Chadwick) n. 640

Previous Number Next Number See English 

640. [V.] Quod Imputatio meriti et justitiae Christi sit impossibilis. Ut sciatur quod imputatio meriti et justitiae Jesu Christi sit impossibilis, necessum est scire, quid meritum et justitia Ipsius sunt. Meritum Domini nostri Salvatoris est redemptio, quae qualis fuit, in suo capite supra (n. 114-133), videatur, quae quod fuerit subjugatio infernorum et ordinatio caelorum, et postea instauratio ecclesiae, ibi describitur, et sic quod redemptio fuerit opus pure Divinum: ibi etiam ostensum est, quod Dominus per redemptionem Se miserit in potentiam regenerandi et salvandi homines, qui credunt in Ipsum, et faciunt praecepta Ipsius, et quod absque redemptione illa nulla caro salvari potuerit. Quoniam nunc redemptio fuit opus pure Divinum, et solius Domini, ac illa est meritum Ipsius, sequitur quod hoc nulli homini applicabile, addicabile, et imputabile sit, non plus quam creatio et conservatio universi: redemptio etiam fuit quaedam creatio caeli angelici e novo, et quoque ecclesiae. [2.] Quod ecclesia hodierna attribuat illud meritum Domini Redemptoris illis qui ex gratia fidem adipiscuntur, patet ex dogmatibus illorum, inter quae hoc principale est; nam dicitur ab ecclesiae istius hierarchis et ab illorum clientibus, tam in ecclesia Romano-Catholica, quam in ecclesiis Reformatorum, quod per imputationem meriti Christi, illi qui fidem adepti sunt, non modo justi et sancti reputentur. sed etiam quod sint; et quod peccata illorum non sint peccata coram Deo, quia remissa, et illi justificati, hoc est, reconciliati, innovati, regenerati, sanctificati, et caelo adscripti. Quod universa Ecclesia Christiana eadem illa hodie doceat, manifeste constat ex Synodo Tridentina, Confessionibus, Augustana [1]seu Augsburgensi, et a commentationibus allegatis et simul receptis. [3.] Quid aliud ex supradictis, et in fidem illam translatis, fluit, quam quod possessio istius fidei, sit illud meritum, et illa justitia Domini, consequenter quod possessor ejus sit Christus in alia persona? nam dicitur quod Ipse Christus sit Justitia, et quod fides illa sit justitia, et quod imputatio (per quam etiam intelligitur addicatio et applicatio,) faciat ut non modo justi et sancti reputentur, sed quod sint. Adde modo imputationi, applicationi et addicationi transcriptionem, et eris vicarius papa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church