True Christian Religion (Chadwick) n. 647

Previous Number Next Number See English 

647. [VII.] Quod Fides et Imputatio Novae Ecclesiae nequaquam possint una esse cum fide et imputatione prioris Ecclesiae, et quod, si una sunt, fiat collisio et conflictio talis, ut pereat omne Ecclesiae apud hominem. Quod fides et imputatio novae ecclesiae non possit una esse cum fide et imputatione prioris seu adhuc perstantis ecclesiae, est causa, quia non in uno tertio, ne quidem in uno decimo conveniunt. Nam fides prioris ecclesiae docet, quod ab aeterno exstiterint tres Personae Divinae, quarum unaquaevis singulatim seu per se esset Deus, totidem etiam Creatores: fides autem novae ecclesiae est, quod modo una Persona Divina, ita unus Deus ab aeterno fuerit, et quod praeter Ipsum non alius Deus sit. Quare fides prioris ecclesiae tradidit Divinam Trinitatem divisam in tres Personas; at fides novae ecclesiae tradit Divinam Trinitatem unitam in una Persona. [2.] Fides prioris ecclesiae fuit in Deum invisibilem, inaccessibilem et inconjungibilem; de quo idea fuit qualis est de spiritu, quae est sicut est de aethere aut vento: at fides novae ecclesiae est in Deum visibilem, accessibilem, et conjungibilem, in quo ut anima in corpore est Deus invisibilis, inaccessibilis et inconjungibilis; de quo est idea hominis, quia Deus unus, qui fuit ab aeterno, factus est homo in tempore. [3.] Fides prioris ecclesiae tribuit Deo invisibili omnem potentiam, et hanc Deo visibili derogat; nam tradit quod Deus Pater imputet fidem, et per illam donet vitam aeternam. et quod visibilis modo intercedat, et quod uterque (aut secundum Graecam Ecclesiam, Deus Pater), Spiritui Sancto, qui est tertius in ordine Deus per se, det omnem potentiam operandi istius fidei effectus: at fides novae ecclesiae tribuit Deo visibili, in quo invisibilis, omnipotentiam imputandi, et quoque operandi effectus salutis. [4.] Fides prioris ecclesiae est primario in Deum Creatorem, et non simul in Illum ut Redemptorem et Salvatorem; at fides novae ecclesiae est in unum Deum, qui simul est Creator, Redemptor et Salvator. [5.] Fides prioris ecclesiae est, quod fidem donatam et imputatam sequantur ex se paenitentia, remissio peccatorum, renovatio, regeneratio, sanctificatio, et salus, praeter quod aliquid hominis illis commisceatur aut conjungatur; at fides novae ecclesiae docet paenitentiam, reformationem, regenerationem, et sic remissionem peccatorum, cooperante homine. [6.] Fides prioris ecclesiae tradit imputationem meriti Christi, quam donata fides amplectitur; at fides novae ecclesiae docet imputationem boni et mali, et simul fidei, et quod haec imputatio sit secundum Scripturam Sacram, illa autem contra eam. [7.] Prior ecclesia tradit donationem fidei in qua meritum Christi, quando homo est sicut truncus et lapis, et quoque tradit totalem impotentiam in spiritualibus; nova autem ecclesia docet prorsus aliam fidem, quae non est in meritum Christi, sed in Ipsum Jesum Christum Deum Redemptorem et Salvatorem, et liberum arbitrium tam ad applicandum se ad receptionem, quam ad cooperandum. [8.] Prior ecclesia fidei suae adjungit charitatem ut appendicem, sed non ut salvificam, et sic facit religionem; nova autem ecclesia conjungit fidem in Dominum et charitatem erga proximum, ut duo inseparabilia, et sic facit religionem; praeter plures alias discordantias.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church