True Christian Religion (Chadwick) n. 648

Previous Number Next Number See English 

648. Ex brevi illa recensione discordantiarum seu dissensuum, patet quod fides et imputatio Novae Ecclesiae nequaquam possit una esse cum fide et imputatione prioris seu adhuc perstantis ecclesiae; et quia talis discordia et dissensus est inter utriusque ecclesiae fidem et ejus imputationem, est plena heterogeneitas; quare si una essent in mente hominis, fieret collisio et conflictio talis, ut periret omne ecclesiae, et homo in spiritualibus caderet vel in delirium vel in deliquium, unde non sciret quid ecclesia, et num ecclesia; num tunc sciret aliquid de Deo, aliquid de fide, et aliquid de charitate. [2.] Fides prioris ecclesiae, quia excludit omne lucis ex ratione, assimilari potest noctuae; at fides novae ecclesiae assimilari potest columbae, quae diu volat, et videt ex luce caeli; quare conjunctio illarum in una mente foret sicut conjunctio noctuae et columbae in uno nido, ubi noctua poneret sua ova, et columba sua, et post incubatum excluderentur pulli. et tunc noctua pullos columbae discerperet, et suis pullis daret in escam; est enim noctua avis vorax. [3.] Quia fides prioris ecclesiae describitur in Apocalypsi (cap. xii.), per draconem, et fides novae ecclesiae per mulierem circumdatam sole, super cujus capite corona duodecim stellarum, potest ex comparatione concludi, qualis status mentis hominis foret, si simul essent in una domo; scilicet quod draco adstaret mulieri pariturae animo devorandi fetum ejus, et quod postquam illa avolavit in desertum, persequeretur illam, et conjiceret aquam ut flumen in illam, ut absorberetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church