True Christian Religion (Chadwick) n. 649

Previous Number Next Number See English 

649. Simile eveniret, si quis amplecteretur fidem novae ecclesiae, et fidem prioris ecclesiae de imputatione meriti et justitiae Domini retineret; ex hac enim ut radice omnia prioris ecclesiae dogmata, ut propagines, exsurrexerunt. Si hoc fieret, comparatio foret, sicut quis se eriperet ex quinque cornibus draconis, et se intricaret in quinque reliquis ejus; aut si quis fugeret lupum, et incideret in tigridem; aut sicut exiens e fovea ubi non aqua, caderet in foveam ubi aqua, qua submergeretur: nam sic facile rediret in omnia prioris fidei, quae qualia sunt, supra expositum est, et tunc in hoc damnabile, quod imputaret et applicaret sibi ipsa Divina Domini, quae sunt redemptio et justitia, quae adorari et non applicari possunt; nam si homo sibi illa imputaret et applicaret, consumeretur sicut conjectus in nudum solem; a cujus tamen luce et calore videt et corpore vivit. Quod meritum Domini sit redemptio, et quod redemptio Ipsius et justitia Ipsius sint duo Divina quae homini non conjungi possunt, supra ostensum est. Caveat itaque sibi quisque a transcriptione imputationis prioris ecclesiae in imputationem novae, quoniam inde oritura sunt tragica, quae obstarent saluti ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church