650. [VIII.] Quod Dominus omni homini imputet bonum, et quod Infernum omni homini imputet malum. Quod Dominus imputet homini bonum, et non aliquod malum, et quod diabolus (per quem intelligitur infernum), imputet homini malum, et non aliquod bonum, est novum in ecclesia; quod sit novum, est quia in Verbo pluries legitur, quod Deus irascatur, ulciscatur, odio habeat, damnet, puniat, conjiciat in infernum, tentet, quae omnia sunt mali, et inde mala: sed quod sensus litterae Verbi ex talibus, quae vocantur apparentiae et correspondentiae, conscriptum sit, propter causam, ut sit conjunctio externae ecclesiae cum interna ejus, ita mundi cum caelo, in capite de Scriptura Sacra ostensum est; et ibi etiam, quod cum talia in Verbo leguntur, ipsae apparentiae veri, dum transeunt ab homine ad caelum, vertantur in genuina vera, quae sunt, quod Dominus nusquam irascatur, ulciscatur, odio habeat, damnet, puniat, conjiciat in infernum, tentet, proinde quod nulli homini faciat malum; hanc transmutationem et versuram in mundo spirituali saepius animadverti.