True Christian Religion (Chadwick) n. 652

Previous Number Next Number See English 

652. Quod Dominus omni homini imputet bonum, et non alicui malum, consequenter quod non judicet aliquem ad infernum, sed omnes, quantum homo sequitur, elevet ad caelum, constat ex his Ipsius verbis: Jesus dixit, "Dum exaltatus sum e terra, omnes traham ad Me Ipsum" (Joh. xii. 32). "Non.. misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per Ipsum; qui credit in Ipsum non judicatur; qui autem non credit jam judicatus est" (Joh. iii. [1]17, 18). "Si quis mea verba audiverit, et tamen non credideret, Ego non judico illum, non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum;qui spernit Me, et non accipit mea verba, habet quod judicet illum, verbum quod locutus sum, judicabit illum in extremo die" (Joh. xii. 47, 48). Jesus dixit, "Ego judico neminem" (Joh. viii. 15). Per "judicium" hic et alibi in Verbo, intelligitur judicium ad infernum, quod est damnatio; at de salvatione non praedicatur judicium, sed resurrectio ad vitam (Joh. v. 24, 29; iii. 18). [2.] Per "Verbum' quod judicabit, intelligitur Veritas; ac veritas est, quod omne malum sit ab inferno, et sic quod unum sint; quare dum malus elevatur a Domino versus caelum, tunc malum ejus detrahit illum; et quia amat malum, sequitur ipse sua sponte: est quoque veritas in Verbo, quod bonum sit caelum; quare dum bonus a Domino elevatur versus caelum, ascendit ille sicut sponte sua, ac introducitur: hi dicuntur "Scripti in Libro vitae" (Dan. xii. 1; Apoc. [2]xiii. 8; [2]xx. 12, 15; xvii. 8; xxi. [4]26). [3.] Est actualiter sphaera elevans omnes ad caelum, quae continue procedit a Domino, ac implet universum mundum spiritualem et universum mundum naturalem et illa est sicut fortis vena in oceano, [1]quae occulte trahit navem; omnes illi [2]qui credunt in Dominum et vivunt secundum praecepta Ipsius, intrant illam sphaeram seu venam, ac elevantur, at illi qui non credunt, non volunt illam intrare, sed removent se ad latera, et ibi abripiuntur a flumine quod tendit in infernum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church