True Christian Religion (Chadwick) n. 653

Previous Number Next Number See English 

653. Quis non scit quod agnus non possit aliter agere quam sicut agnus, ac ovis non aliter quam sicut ovis? et vicissim lupus non aliter quam sicut lupus, ac tigris sicut tigris? Si illae bestiae commiscerentur, nonne lupus devoraret agnum, et tigris ovem? quare custodiae pastorum sunt. Quis non scit quod fons dulcis aquae non possit ex vena sua expromere aquas amaras; et quod arbor bona non possit producere fructus malos? quodque vitis non possit pungere sicut spina, flos lilii urere sicut sentis, et hyacinthus vellicare sicut carduus, et vice versa? quare mala illa virgulta exstirpantur ex agris, vineis et hortis, et collecta in cumulos conjiciuntur in ignem. Simile fit cum malis in mundum spiritualem alluentibus, secundum Domini verba (Matth. xiii. 30; Joh. xv. 6). Dominus etiam dixit ad Judaeos, "Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis? ....Bonus homo ex bono thesauro cordis sui emittit bona, et malus homo ex malo thesauro emittit mala" (Matth. xii. 34, 35).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church