True Christian Religion (Chadwick) n. 659

Previous Number Next Number See English 

659. Quod non aliquod malum imputetur homini quod cogitat, est quia homo ita creatus est, ut possit intelligere et inde cogitare bonum aut malum, bonum ex Domino, et malum ex inferno, est enim in medio, et in facultate eligendi unum aut alterum ex libero arbitrio in spiritualibus, de quo in suo capite actum est. Et quia in facultate eligendi ex libero est, potest velle et non velle, et quod vult, hoc recipitur a voluntate et appropriatur, at quod non vult, non recipitur, et sic non appropriatur. Omnia mala, ad quae homo inclinat a nativitate, inscripta sunt voluntati naturalis ejus hominis; illa, quantum desumit ex illis, influunt in cogitationes; similiter bona cum veris desuper in illas a Domino, et ibi librantur sicut pondera in scalis bilancis. Si tunc homo adoptat mala, recipiuntur illa a voluntate veteri, et addunt se illis; at si adoptat bona cum veris, formatur a Domino nova voluntas et novus intellectus supra veterem, et ibi Dominus nova bona per vera successive implantat, et per haec subjugat mala quae infra sunt, et removet illa, ac disponit omnia in ordinem. Ex his etiam patet, quod cogitatio sit purificatorium et excretorium malorum a parentibus insidentium: quare si mala, quae homo cogitat, imputarentur, non fieri posset reformatio et regeneratio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church