True Christian Religion (Chadwick) n. 658

Previous Number Next Number See English 

658. [X.] Quod nulli imputetur Cogitatio, sed Voluntas. Omnis eruditus scit quod duae facultates seu partes mentis sint, voluntas et intellectus; sed pauci sciunt juste discernere illas, et proprietates illarum singulatim lustrare, et has deinde conjungere. Qui hoc non possunt, nec possunt aliquam notionem nisi obscurissimam de mente sibi comparare; quare nisi prius proprietates cujusvis per se describuntur, non comprehenditur hoc, quod nulli imputetur cogitatio, sed voluntas. Proprietates utriusque in compendio, sunt hae:- I. Quod ipse amor, et quae amoris sunt, resideant in voluntate; et quod scientia, intelligentia, et sapientia in intellectu; et quod his voluntas inspiret suum amorem, ac operetur favorem et assensum: inde est, quod qualis amor et inde intelligentia, talis homo. [.2] 2. Ex hoc etiam sequitur, quod omne bonum et quoque omne malum sit voluntatis; nam quicquid ex amore procedit, vocatur bonum, tametsi foret malum, nam jucundum quod facit vitam amoris, producit hoc: voluntas per hoc jucundum intrat intellectum, et producit consensum. [3.] 3. Est itaque voluntas Esse seu essentia vitae hominis, intellectus autem est Existere seu existentia inde: et quia essentia non est aliquid nisi in quadam forma, ita voluntas nisi in intellectu; quare voluntas se format in intellectu, et sic in lucem prodit. [4.] 4. Amor in voluntate est finis, et in intellectu conquirit et invenit causas, per quas se promoveat ad effectum. Et quia finis est propositum, et hoc intendit, est quoque propositum voluntatis, et per intentionem intrat intellectum, et hunc agit ad versandum et volvendum media, et ad concludendum talia quae tendunt ad effectus. [5.] 5. Omne proprium hominis inest voluntati, et hoc est malum a prima nativitate, et fit bonum ex altera. Prima nativitas est ex parentibus, altera autem ex Domino. [6.] Ex his paucis videri potest, quod alia proprietas sit voluntatis, et alia intellectus, et quod ex creatione conjunctae sint sicut Esse et Existere; consequenter, quod homo sit homo primario ex voluntate, et secundario ex intellectu: inde est quod homini imputetur voluntas, non autem cogitatio; proinde malum et bonum; quia haec, ut dictum est, in voluntate, et inde in intellectus cogitatione resident.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church