657. Quod malum et fides in unum et verum Deum non possint simul esse, quisque potest ex ratione videre; nam malum est contra Deum, et fides est pro Deo; ac malum est voluntatis et fides est cogitationis, ac voluntas influit in intellectum et facit eum cogitare, non autem vicissim; intellectus modo docet quid volendum et faciendum est. Quare bonum, quod talis homo facit, in se est malum; est sicut os nitidum cujus medulla est putris; est sicut histrio super theatro, qui personat magnatem; estque sicut venusta facies meretricis obsoletae: et est sicut papilio volans argenteis alis ponit ovula super foliis arboris bonae, ex quibus omnis fructus ejus perit; est sicut fragrans fumus ex herba toxicata; immo est sicut moralis latro, et pius sycophanta; quare ejus bonum, quod in se est malum, est intus in camera, at ejus fides in vestibulo ambulans et ratiocinans, est mera chimaera, larva et bulla. Ex his patet veritas propositionis quod fides faciat sententiam de bono et malo, quod ei conjungitur.