656. Qualis conjunctio charitatis et fidei est apud illos qui credunt in tres Deos, et tamen dicunt se credere in unum, supra ostensum est; scilicet quod charitas se conjungat cum fide solum in externo naturali homine. Causa est, quia mens ejus in idea trium deorum est, et os ejus in confessione unius Dei; quare si mens illo momento infunderet se in confessionem oris, expungeret enuntiationem unius Dei, et aperiret labra et excuteret suos tres Deos.