True Christian Religion (Chadwick) n. 666

Previous Number Next Number See English 

666. Haec omnia, quae a quatuor coetibus edicta sunt, angeli, qui supra illos erant, exaudiverunt; et dixerunt inter se, "Percipimus quod non aliquis in Christianismo sciat quid conscientia; quare demittemus ex nobis unum qui instruet." Et actutum tunc in medio illorum adstitit angelus in veste alba, circum cujus caput apparuit cinctura lucida, in qua minutae stellae erant. Et hic allocutus quatuor coetus dixit. "Audivimus in caelo quod in ordine protuleritis sententias de conscientia, ac autumaveritis omnes quod sit aliquis dolor mentis, qui gravedine infestat caput et inde corpus, aut corpus et inde caput. Sed conscientia in se spectata non est aliquis dolor, sed est spiritualis volentia faciendi secundum illa quae religionis et fidei sunt. Inde est, quod illi qui conscientia gaudent, in tranquillitate pacis et in beatitudine interna sint cum faciunt secundum conscientiam, et in quadam intranquilitate dum faciunt contra illam; dolor autem mentis, quem vos credidistis esse [1]conscientiam, non est conscientia, sed est tentatio, quae est pugna spiritus et carnis; et haec dum spiritualis est, venam trahit ex conscientia; at si modo est naturalis, originem trahit ex morbis, quos medici nuper recensuerunt." [2.] "Quid autem conscientia, illustrari potest per exampla: sacerdos, cui est spiritualis volentia docendi vera propter finem ut grex ejus salvetur, ille conscientiam habet; at qui [docet] propter quamcunque aliam causam ut finem, ille conscientiam non habet. Judex, qui unice spectat justitiam, et hanc cum judicio facit, ille conscientiam habet; at qui primario spectat munus, amicitiam et favorem, ille conscientiam non habet. Adhuc, omnis homo qui alterius bona apud se habet, nesciente altero, et sic absque timore legis, ac jacturae honoris et famae, potest lucrari illa, si usque alteri reddit, quia sua non sunt, ille conscientiam habet, nam facit justum propter justum. (Sic quoque, qui potest venire ad functionem, sed scit, quod alter, qui etiam ambit, societati utilior sit, ille si cedit alteri locum propter bonum societatis, is bonam conscientiam habet; similiter in reliquis. [3.] Omnes illi qui conscientiam habent, ex corde loquuntur quae loquuntur, et ex corde faciunt quae faciunt; habent enim illi mentem non divisam, nam secundum id quod intelligunt et credunt verum et bonum esse, loquuntur et faciunt. Exinde sequitur quod conscientia perfectior possit dari apud illos, qui in veris fidei sunt prae aliis, et qui in clara perceptione prae aliis, quam apud illos qui minus illustrati sunt, et in obscura perceptione. In vera conscientia est ipsa vita spiritualis hominis, est enim ibi ejus fides conjuncta charitati; quapropter facere ex conscientia est illis facere ex vita sua spirituali; et facere contra conscientiam, est illis facere contra illam suam vitam. Praeterea, quis non ex communi sermone scit quid conscientia? ut cum dicitur de aliquo. "Hic conscientiam habet," nonne etiam tunc intelligitur, hic justus homo est? ac vicissim cum dicitur de aliquo. "Hic non conscientiam habet," nonne tunc etiam intelligitur, hic injustus est?" [4.] Angelus dum haec edixerat, subito sublatus est in suum caelum, et quatuor coetus coiverunt in unum, et postquam aliquantum inter se collocuti sunt de effatus angeli, ecce interum divisi sunt in quatuor coetus, sed in alios quam prius; in unum ubi illi qui comprehenderunt verba angeli, et assenserunt; in alterum ubi illi, qui non comprehenderunt, sed usque faverunt; in tertium ubi illi, qui non voluerunt comprehendere, dicentes "Quid nobis cum conscientia?" et in quartum ubi illi qui irridebant, dicentes, "Quid conscientia nisi flatus?" Et vidi illos secedentes a se invicem, et tunc duos coetus priores abeuntes ad dextrum, et duos coetus posteriores ad sinistrum; et hos descendentes, illos autem ascendentes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church