667. Caput Duodecimum. DE BAPTISMO. [I.] Quod absque cognitione de Sensu spirituali Verbi, nemo possit scire, quid duo sacramenta, Baptismus et Sancta Cena, involvunt et efficiunt. Quod in omnibus et singulis Verbi sit sensus spiritualis, et quod ille sensus hactenus ignotus fuerit, et quod hodie apertus sit propter Novam Ecclesiam quae a Domino instauranda eat, in capite de Scriptura Sacra, ostensum est. Qualis ille sensus est, non modo ibi, sed etiam in capite de Decalogo, qui secundum illum sensum etiam explicatus est, videri potest. Nisi ille sensus apertus foret, quis de duobus illis sacramentis, Baptismo et Sancta Cena, cogitaret aliud, quam secundum sensum naturalem, qui est sensus litterae? ac inde diceret aut mussitaret secum, "Quid Baptismus nisi superinfusio aquae super caput infantis et quid haec ad salutem?" Tum, "Quid Sancta Cena, nisi assumptio panis et vini? et quid haec ad salutem?" Et praeterea, "Ubi est sanctum in illis, nisi ex eo, quod ex ordine ecclesiastico ut sancta Divina recepta et mandata sint?" et quod in se non sint aliud quam ceremoniae, de quibus ecclesiae dicunt, quod dum accedit Verbum Dei ad illa elementa, fiant sacramenta. Provoco ad laicos, et quoque ad clericos, num aliud de duobus illis sacramentis spiritu et corde perceperunt, et quod illa ut Divina coluerint propter varias causas et rationes: cum tamen duo illa sacramenta in sensu spirituali spectata, sunt sanctissima cultus: quod talia sint, constabit ex sequentibus, ubi usus illorum tradentur. Sed quia horum sacramentorum usus in alicujus mentem ne quaquam venire possunt, nisi illos sensus spiritualis detegat et evolvat, sequitur quod absque illo sensu nemo possit scire aliud quam quod essent ceremoniae, quae sanctae quia ex mandato institutae sunt.