True Christian Religion (Chadwick) n. 69

Previous Number Next Number See English 

69. Quod homo tantum in sapientia de bono et vero ex Divina omniscientia sit, quantum secundum Divinum ordinem vivit, est causa, quia omnis amor boni et omnis sapientia veri, seu omne bonum amoris et omne verum sapientiae, est a Deo. Quod ita sit, etiam est secundum confessionem omnium ecclesiarum in Christiano orbe. Ex quibus sequitur, quod homo non possit in ullo vero sapientiae interius esse, nisi a Deo, quia Deo omniscientia est, hoc est, infinita sapientia. Mens humana distincta est in tres gradus, quemadmodum caelum angelicum, et inde potest in superiorem et superiorem gradum elevari, et quoque potest in inferiorem et inferiorem deferri; quantum autem in gradus superiores elevatur, tantum in sapientiam, quia tantum in lucem caeli, et hoc non potest fieri nisi a Deo; et quantum illuc elevatur, tantum est homo; at quantum in gradus inferiores defertur, tantum in lucem fatuam inferni, et tantum non est homo, sed bestia. Homo etiam ideo stat erectus super pedibus, et facie spectat versus caelum, et hanc potest elevare ad zenith; at bestia ideo stat super pedibus in situ parallelo cum terra, ac toto vultu illuc spectat, nec potest nisi cum aegritudine illum extollere ad caelum. [2.] Homo, qui ad Deum elevat mentem suam, et agnoscit quod omne verum sapientiae ab Ipso sit, et simul secundum ordinem vivit, est sicut qui in excelsa turri stat, et videt populosam civitatem infra se, et simul quicquid ibi in plateis agitur; at homo, qui confirmat apud se quod omne verum sapientiae sit ex naturali lumine apud se, ita a se, est sicut qui in caverna sub illa turri moratur, et per foramina ibi ad eandem urbem spectat; is non nisi quam Parietem unius domus in illa urbe videt, et quomodo lateres ibi cohaerent. Porro homo, qui sapientiam haurit ex Deo, est sicut avis volans in alto, et circumspicit omnia quae in hortis, silvis et villis sunt, et advolat ad illa quae ejus usus sunt; at homo qui talia quae sapientiae sunt haurit ex se, absque fide quod illa usque sint a Deo, est sicut crabro, qui volat juxta humum, et ubi videt sterquilinium, involat, et in ejus nidore se jucundat. Omnis homo, quamdiu vivit in mundo, ambulat in medio inter caelum et infernum, et inde est in aequilibrio, et sic in libero arbitrio spectandi sursum ad Deum aut deorsum ad infernum. Si spectat sursum ad Deum, agnoscit quod omnis sapientia a Deo sit, et is quoad spiritum suum actualiter cum angelis in caelo est; at qui deorsum spectat, quod facit omnis ille qui in falsis ex malo est, is quoad spiritum suum actualiter cum diabolis in inferno est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church