70. Quod homo tantum in Deo ex Divina omnipraesentia sit, quantum secundum ordinem vivit, est quia Deus omnipraesens est, et quia ubi in Divino suo ordine est, ibi est sicut in Se; quia Ipse est Ordo, ut supra ostensum est. Nunc quia homo creatus est forma Divini ordinis, est Deus in illo; verum quantum homo vivit secundum Divinum ordinem plene; at si non vivit secundum Divinum ordinem, est usque Deus in illo, sed in supremis ejus, ac dat ut possit intelligere verum et velle bonum, hoc est, dat ei facultatem ad intelligendum et inclinationem ad amandum; at quantum homo contra ordinem vivit, tantum occludit inferiora mentis seu spiritus sui, et sic inhibet ne Deus descendat, ac impleat inferiora ejus praesentia sua; inde est Deus in illo, sed ille non in Deo. Communis canon est in caelo, quod Deus sit in omni homine tam malo quam bono, sed quod homo non sit in Deo, nisi vivat secundum ordinem; Dominus enim dicit, Quod velit ut homo sit in Ipso, et Ipse in homine (Joh. xv. 4). [2.] Quod homo per vitam secundum ordinem sit in Deo, est quia Deus omnipraesens est in universo, inque omnibus et singulis ejus, in intimis illorum, haec enim sunt in ordine; at in illis quae sunt contra ordinem, quae solum sunt illa quae extra intima sunt, Deus est omnipraesens per continuam luctationem cum illis, et per continuum nisum redigendi in ordinem. Quamobrem quantum homo sinit se redigi in ordinem,tantum Deus in toto ejus omnipraesens est, consequenter tantum est Deus in illo, et ille in Deo. Absentia Dei ab homine non plus dabilis est, quam absentia solis per calorem et lucem a tellure; at hujus objecta non sunt in virtute ejus, nisi quantum recipiunt illa duo procedentia ab illo sole, quod fit tempore veris et aestatis. [3.] Haec ita applicari possunt Dei Omnipraesentiae; quod homo tantum sit in calore spirituali et simul in luce spirituali, hoc est, in bono amoris et in veris sapientiae, quantum in ordine est; sed calor et lux spiritualis, non sunt sicut calor et lux naturalis, nam calor naturalis recedit a tellure et ejus objectis temporibus hiemis, et lux recedit temporibus noctis, et hoc fit quia tellus per circumrotationes et circumlationes suas facit illa tempora; sed calor spiritualis et lux spiritualis non ita; Deus enim per suum Solem praesens cum utroque est, et non vices agit, sicut apparenter sol mundi; ipse homo se avertit comparative sicut tellus a suo sole, et cum se avertit a veris sapientiae, est sicut tellus a suo sole temporibus noctis, et cum homo se avertit a bonis amoris, est sicut tellus a suo sole temporibus hiemis. Talis correspondentia est inter effectus et usus e Sole mundi spiritualis, et inter effectus et usus e sole mundi naturalis.