71. His adjicientur tria Memorabilia. Primum hoc: - Quondam audivi sub me sicut strepitum maris, et quaesivi. "Quid hoc?" Et dixit mihi quidam, quod esset tumultus inter congregatos in terra inferiore, quae proxime est super inferno. Et mox hiabat humus, quae faciebat tectum super illos; et ecce per hiatum evolabant in catervis aves noctis, quae se diffundebant ad sinistrum; et statim post illos exsurgebant locustae, quae super gramine humi saliebant, et ubivis fecerunt desertum; et post paulo alternis vicibus ex nocturnis illis avibus audiebam sicut ululatus, et ad latus, clamorem inconditum sicut ex spectris in silvis. Post haec vidi aves pulchras e caelo, quae se effundebant ad dextrum: aves illae insignitae fuerunt alis sicut aureis, cum interspersis striis et guttis sicut argenteis, et super quarundam capitibus erant cristae in forma coronarum. Haec cum vidi et miratus, subito ex terra inferiore, ubi tumultus ille erat, se extulit spiritus, qui se in angelum lucis efformare potuit, et clamabat, "Ubi ille. qui de Ordine, cui Deus omnipotens Se quoad hominem adstrinxit, loquitur et scribit? Haec trans tectum infra audivimus." Ille dum supra terram illam erat, percurrit viam stratam, et tandem ad me venit, et statim finxit se angelum caeli; et loquens tono non proprio dixit, "Es tu, qui de ordine cogitas et loqueris? Dic mihi in summa quid ordo, et aliqua quae ordinis sunt. [2.] Et respondi, "Dicam tibi summaria. sed non particularia, quia haec non capis." Et dixi, (i.) Quod Deus sit Ipse ordo. (ii.) Quod hominem ex ordine, in ordine et in ordinem creaverit. (iii.) Quod mentem ejus rationalem creaverit secundum ordinem totius mundi spiritualis, et corpus ejus secundum ordinem totius mundi naturalis; quapropter homo ab antiquis vocatus est micro-uranos et microcosmus. (iv.) Quod inde lex ordinis sit, ut homo ex suo micro-urano seu mundulo spirituali recturus sit suum microcosmum seu mundulum naturalem; sicut Deus ex suo macro-urano seu mundo spirituali regit macrocosmum seu mundum naturalem in omnibus et singulis ejus. (v.) Quod lex ordinis inde sequens sit, quod oporteat hominem se introducere in fidem per veritates ex Verbo, et in charitatem per bona opera, et sic se reformare et regenerare. (vi.) Quod lex ordinis sit, quod homo suamet opera et potentia se a peccatis purificet, ac non stet in fide impotentiae, et exspectet, ut Deus immediate ejus peccata abstergat. (vii.) Lex ordinis etiam est, ut homo Deum ex tota sua anima et ex toto suo corde amet. et proximum ut se ipsum, et non moretur et exspectet, ut uterque ille amor in mentem et cor ejus, sicut panis e pistore in os, a Deo immediate inferatur: praeter similia plura. [3.] His auditis Satanas ille blanda voce, in qua intus erat astus, regessit, "Quid hoc quod dicis? quod homo se ex sua potentia introducturus sit in ordinem per facere illas ejus leges? Numne scis quod homo non sub lege sit, sed sub gratia? quod omnia gratis donentur, et quod non possit sibi quicquam sumere nisi ei datum sit e caelo? et quod in spiritualibus non possit ex se plus agere quam statua uxor Loti, aut non plus quam idolum Philisthaeorum in Ekrone, Dagon? et inde quod homini impossibile sit se justificare, quod fiet per fidem et charitatem?" Sed ad haec solum hoc respondi: "Lex ordinis etiam est, ut homo sua opera et potentia sibi comparaturus sit fidem per veritates ex Verbo, et tamen credat, quod non granum fidei sit a semet, sed a Deo; tum etiam, quod homo sua opera et potentia se justificaturus sit, sed tam en credet, quod ne quidem punctum justificationis sit a semet, sed a Deo. Nonne mandatum est, quod homo crediturus sit in Deum, et amaturus Deum omnibus suis viribus, et proximum ut se ipsum? Cogita et dic, quomodo haec potuerunt a Deo mandari, si homini nulla potentia obediendi et faciendi foret." [4.] His auditis Satanas ille mutatus est quoad faciem, quae a candida primum facta est lurida, et mox atra, et ex hujus ore locutus dixit. "Locutus es paradoxa contra paradoxa et illico tunc [1]subsedit ad suos, et evanuit. Ac aves a sinistris una cum spectris ediderunt sonos insolitos, et se in mare, quod ibi vocatur mare Suph, conjecerunt, et locustae sequebantur illos saltibus; et mundatus est aer, et mundata est terra a feris illis, ac tumultus infra cessavit, et factum est tranquillum et serenum.