697. Sextum Memorabile:-
Quondam non procul a me vidi meteoron: vidi nubem divisam in nubeculas, quarum aliquae caeruleae, et aliquae opacae; et vidi illas inter se quasi collidentes; radii striatim transmicabant illas, qui nunc visi sunt acuti sicut mucrones, nunc obtusi sicut enses fracti; striae illae nunc excurrebant obviam, nunc retrahebant se in se, plane sicut pugiles: ita diversicolores illae nubeculae apparebant quasi inter se dimicarent, sed ludebant. Et quia hoc meteoron non procul a me visum est. sustuli oculos, ac intendi aciem, et vidi pueros, juvenes et senes intrantes in Domum, quae erat exstructa ex marmore, et substructa et ex porphyrite; super hac domo erat illud phaenomenon. Et tunc unum ex intrantibus allocutus quaesivi, "Quid ibi?" Et respondit, "Est gymnasium, ubi juvenes initiantur in varia quae sapientiae sunt." [2.] Hoc audito, intravi cum illis; eram in spiritu, hoc est, in simili statu in quo sunt homines mundi spiritualis. qui vocantur spiritus et angeli: et ecce in gymnasio illo anterius visa est cathedra, in medio scamna, ad latera circum circa sedilia, et supra introitum orchestra: cathedra erat pro juvenibus qui ad problema illa vice proponendum responderent, scamna pro auditoribus, sedilia ad latera pro illis qui prius sapienter responderunt, et orchestra pro senioribus, qui essent arbitri et judices: in medio orchestrae erat suggestum, ubi sedit vir sapiens. quem vocabant archididascalum, qui proposuit problemata, ad quae juvenes e cathedra responderent. Et postquam congregati sunt, surrexit vir ex suggesto, et dixit, "Respondete nunc quaeso ad hoc problema, et solvite illud si potestis, Quid Anima, et qualis illa?" [3.] His auditis obstupescebant omnes, et murmurabant, et aliqui e coetu super scamnis, exclamabant, "Quis hominum usque a Saturnino aevo ad hoc nostrum ulla rationis cogitatione videre et assequi potuit, quid anima, et adhuc minus qualis illa? Estne hoc supra omnium intellectus sphaeram?" Sed ad haec retulerunt ex orchestra, "Hoc non est supra intellectum, sed in illo et coram illo; respondete modo." Et surrexerunt juvenes illo die electi, qui ascenderent cathedram, et ad problema responderent; erant quinque, qui a senioribus explorati ac inventi sagacitate pollentes, et tunc ad latera cathedrae super toris sedentes; et hi postea in ordine, in quo sedebant, ascenderunt; et quisque cum ascenderet induebat tunicam ex serico opalini coloris, et super illa togam ex molli lana, cui flores erant intexti, et insuper pileum, super cujus vertice erat rosarium incinctum parvis sapphiris. Et vidi primum ita indutum ascendentem, qui dixit "Quid anima et qualis illa, a die creationis non revelatum est ulli; est arcanum in thesauris solius Dei. Sed hoc detectum est, quod anima in homine sicut regina resideat: verum ubinam ejus aula est, eruditi vates divinarunt; quidam quod sit in parvo tuberculo inter cerebrum et cerebellum, quod vocatur glandula pinealis: in hac finxerunt sedem animae, ex causa, quia totus homo regitur ex binis illis cerebris, et illud tuberculum disponit illa; quare quod disponit cerebra ad nutum, hoc etiam disponit totum hominem a capite ad calcem." Et dixit, "Hoc inde sicut verum aut verosimile apparuit multis in mundo, sed post saeculum hoc ut figmentum est rejectum." [5.] Postquam haec dixerat, exuit togam, tunicam et pileum, quae secundus ex electis assumpsit, ac intravit cathedram. Hujus enuntiatum de anima erat, quod in universo caelo et in universo mundo nesciatur quid anima et qualis illa; "hoc scitur, quod sit, et quod in homine sit, sed ubi, divinatur; hoc certum est, quod sit in capite, quoniam intellectus ibi cogitat, et voluntas ibi intendit, et antrorsum in capitis facie sunt quinque hominis sensoria; his et illis non aliud dat vitam quam anima quae intus in capite residet, at ubinam ejus curia est ibi, non ausim effari, sed consensi cum illis qui ei assignarunt sedem in tribus ventriculis cerebri, nunc cum illis qui in corporibus striatis ibi, nunc cum illis qui in substantia medullari utriusque cerebri, nunc cum illis qui in substantia corticali, nunc cum illis qui in dura matre; non enim defuerunt calculi sicut albi ex confirmationibus pro unaquavis sede. Calculi pro tribus ventriculis in cerebro, fuerunt, quod illi sint receptacula spirituum animalium et lympharum omnium cerebri: calculi pro corporibus striatis fuerunt, quod haec faciant medullam per quam exeunt nervi, et per quam utrumque cerebrum continuatur in spinam, et ex hac et ex illa emanant fibrae ex quibus totum corpus contextum est: calculi pro substantia medullari utriusque cerebri fuerunt, quod illa sit collectio et congeries omnium fibrarum, quae sunt initiamenta totius hominis: calculi pro substantia corticali fuerunt, quod ibi sint fines primi et ultimi, et inde principia omnium fibrarum, et sic sensuum et motuum: calculi pro dura matre fuerunt, quod illa sit tegumentum commune utriusque cerebri, et inde per quoddam continuum extendat se super cor et super viscera corporis. Quod me attinet, non arbitror plus de uno quam de altero; vos, quaeso, arbitramini et eligite quid potius. [6.] His dictis e cathedra descendit, et tradidit tertio tunicam, togam, et pileum, qui scandens cathedram locutus est haec: "Quid mihi juveni cum tam sublimi theoremate? Provoco ad eruditos sedentes hic ad latera, provoco ad sapientes vos in orchestra, immo provoco ad supremi caeli angelos, num quisquam ex sua rationali luce potest aliquam de anima ideam sibi sumere. At de sede ejus in homine possum ego sicut alii vaticinari; et vaticinor quod sit in corde et inde in sanguine; et hoc meum vaticinium est, quia cor sanguine suo regit et corpus et caput; emittit enim magnum vas aorta vocatum in universum corpus, ac emittit vasa carotides vocata in universum caput; inde universalis consensus est, quod anima ex corde per sanguinem sustentet, nutriat, vivificet universum systema organicum et corporis et capitis: ad fidem hujus assertionis accedit, quod in Scriptura Sacra toties dicatur `Anima et cor' ut Quod amaturus sis Deum `ex tota anima et ex toto corde;' et quod Deus creet in homine `novam animam et novum cor' (Deut. [1]vi. 5; x. [2]12; xi. [3]13; xxvi. 16; Jerem. xxxii. 41; Matth. xxii. [4]37; Marc. xii. 30, 33; Luc. x. 27 et alibi). Ac aperte quod sanctis sit anima carnis (Levit. xvii. 11, 14)." His auditis aliqui extulerunt vocem, dicentes, "Docte, docte;" erant ex canonicis. [7.] Post haec quartus hujus vestibus indutus, et ingressus cathedram, dixit: "Suspicor etiam ego, quod non aliquis tam subtili et limato ingenio sit, ut dispicere possit quid anima, et qualis illa: quare arbitror, quod apud illum, qui vult rimari illam, subtilitas supervacuis teratur; sed usque a pueritia permansi in fide sententiae, in qua fuerunt antiqui, quod anima hominis sit in ejus toto, et in hujus omni parte, et sic quod tam in capite et in singulis ejus, quam in corpore et in singulis ejus; et quod vanum a neotericis inventum fuerit, designare ei sedem alicubi, et non ubivis; est quoque anima substantia spiritualis, de qua non praedicatur extensio nec locus, sed habitatio et impletio. Quis etiam non intelligit vitam, dum nominat animam, estne vita in toto et in qualibet parte?" His dictis favebant multi in auditorio. [8.] Post hunc surrexit quintus. ac iisdem insignibus ornatus, e cathedra edidit hoc: "Non moror dicere ubi est anima, num in aliqua parte, vel num ubivis in toto; sed ex meo promo et condo aperiam mentem de hoc, quid anima et qualis illa. Anima non cogitatur ab aliquo. nisi sicut purum quid, quod assimilari potest aetheri aut aeri aut vento, in quo vitale est ex rationalitate, quae homini est prae bestiis. Opinionem hanc fundavi super hoc, quod homo dum exspirat, dicatur efflare seu emittere animam seu spiritum; inde etiam anima post mortem vivens creditur esse talis halitus, in quo est vita cogitativa, quae vocatur anima; quid aliud potest anima esse? Sed qua audivi ex orchestra dicentes, quod problema de anima, quid illa et qualis illa est, non sit supra intellectum, sed in illo et coram illo, rogo et precor, ut aeternum hoc arcanum vos ipsi aperiatis." [9.] Et seniores in orchestra inspexerunt archididascalum, qui illud problema proposuerat, qui ex nutibus intellexit, quod vellent ut descenderet et doceret; et actutum ille ex suggestu descendit, pertransivit auditorium, et ingressus est cathedram, et ibi exporrigens manum dixit. "Auscultate quaeso; quis non credit Animam esse intimam et subtilissimam essentiam hominis? at quid essentia absque forma aliud quam ens rationis? quare anima est forma, sed qualis forma dicetur; est forma omnium amoris et omnium sapientiae; omnia amoris vocantur affectiones, et omnia sapientiae vocantur perceptiones; hae ex illis et sic cum illis faciunt unam formam, in qua innumerabilia in tali ordine, serie et cohaerentia sunt, ut vocari possint unum; et vocari possunt unum, quia non potest inde aliquid auferri, nec ad illud aliquid addi, ut sit talis: quid anima humana nisi talis forma? suntne omnia amoris et omnia sapientiae essentialia illius formae, et haec apud hominem sunt in anima et ex anima in capite et corpore. [10.] Vos vocamini spiritus et angeli; et credidistis in mundo, quod spiritus et angeli sit sicut venti aut aetheres, et sic mentes et animi; et nunc clare videtis, quod vere, realiter et actualiter sitis homines, qui in mundo vixistis et cogitavistis in materiali corpore, et scivistis quod corpus materiale non vivat et cogitet, sed substantia spiritualis in illo corpore, et hanc vocavistis animam, cujus formam nescivistis, et tamen nunc vidistis et videtis illam: vos omnes estis animae, de quarum immortalitate tam multa audivistis, cogitavistis, dixistis et scripsistis; et quia estis formae amoris et sapientiae a Deo, non potestis mori in aeternum. Anima itaque est forma humana, de qua ne hilum potest auferri, et ad quam ne hilum potest addi, ac est intima forma omnium formarum universi corporis; et quia formae quae extra sunt ab intima accipiunt et essentiam et formam, ideo estis, sicut apparetis coram vobis et nobis, animae; verbo anima est ipse homo, quia est intimus homo, quare ejus forma est plene et perfecte forma humana; verum non est vita, sed est proximum receptaculum vitae a Deo, et sic habitaculum Dei." [11.] His dictis adplaudebant multi, sed aliqui dicebant, "Expendemus." Ego tunc abivi domum; et ecce super gymnasio illo, loco prioris meteori apparuit nubes candida absque striis seu radiis inter se dimicantibus; quae nubes penetrans tectum intravit, ac illustravit parietes; et audivi, quod viderint scripturas, ac inter alias etiam hanc, "Jehovah Deus ....inspiravit in nares hominis Animam vitarum, et factus est homo in Animam viventem" (Gen. ii. 7).