True Christian Religion (Chadwick) n. 698

Previous Number Next Number See English 

698. [I.] Caput Decimum Tertium. DE SANCTA CENA. Quod absque notitia de Correspondentiis naturalium cum spiritualibus, nemo scire possit usus fructus Sanctae Cenae. Haec quoad partem explicata sunt in capite de Baptismo, ubi ostensum est, Quod absque cognitione de Sensu spirituali Verbi, non possit sciri, quid duo sacramenta, Baptismus et Sancta Cena, involvunt et efficiunt (quae videantur, n. 667-669). Hic dicitur, Quod absque notitia de Correspondentiis naturalium cum spiritualibus; quod idem est, quia sensus naturalis Verbi vertitur in spiritualem per correspondentias in caelo; inde est, quod duo illi sensus sibi mutuo correspondeant, quare qui novit correspondentias, nosse potest sensum spiritualem. Quid vero et quales correspondentiae sunt, videri potest in capite de Scriptura Sacra a principio ad finem, et quoque in Explicatione Decalogi a primo praecepto ad ultimum; et singulariter in Apocalypsi Revelata.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church