699. Quis vere Christianus non agnoscit, quod duo illa sacramenta sint sancta, immo quod sint sanctissima cultus in Christianismo? Sed quis novit ubi illorum sanctitas residet, aut unde illa est? In institutione Sanctae Cenae ex sensu naturali, non plus scitur, quam quod Christi Caro ad manducandum, et Ipsius Sanguis ad bibendum dentur, et quod pro illis sint panis et vinum. Quis inde aliter potest cogitare, quam quod sancta sit solum propter mandatum e Domino? Quare sagacissimi ab ecclesia tradiderunt, quod dum accedit Verbum ad elementum fiat sacramentum. Sed quia haec origo sanctitatis ejus, non cadit in intellectum, nec apparet in elementis seu symbolis ejus, sed modo in memoriam, quapropter quidam ex fiducia, quod peccata per illam remittantur, obeunt illam, quidam quia credunt quod sanctificet, quidam quia fidem corroborat, et sic etiam promovet salutem. Illi autem qui leve de illa cogitant, ex sola consuetudine a pueritia frequentant illam; et quidam quia nihil rationis de illa vident, omittunt illam. Impii vero avertunt se ab illa, et secum dicunt, "Quid illa, nisi quaedam ceremonia, pro qua sanctitas impressa est a clero? nam quid ibi nisi panis et vinum? et quid nisi quam figmentum, quod corpus Christi, quod pependit super cruce, et quod sanguis Ipsius qui tunc effusus est, una cum pane et vino communicantibus distribuantur?" praeter alia.