700. Tales ideae de sanctissimo hoc sacramento in toto Christianismo hodie foventur, unice, quia coincidunt cum sensu litterae Verbi; et sensus spiritualis hactenus latuit, et non prius quam hodie detectus est, in quo solo usus fructus Sanctae Cenae conspicitur in sua veritate. Quod hic sensus nunc primum detectus sit, est causa, quia non prius fuit Christianismus nisi nomine tenus, et apud quosdam aliqua umbra ejus; non enim hactenus immediate Ipsum Salvatorem, ut unicum Deum, in quo Divina Trinitas est, adiverunt et coluerunt, sed solum mediate; quod non est adire et colere, sed modo venerari, ut causam propter quam homini est salus, quae non est causa essentialis sed media, quae est infra et extra illam. At vero quia nunc primum ipse Christianismus exoritur, Nova Ecclesia, quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi intelligitur, a Domino nunc instauratur, in qua Deus Pater, Filius et Spiritus Sanctus ut unum, quia in una Persona, agnoscuntur, placuit Domino revelare sensum spiritualem Verbi, ut haec ecclesia in ipsum usum fructum sacramentorum, Baptismi et Sanctae Cenae, veniat; quod fit, cum vident oculis spiritus sui, hoc est, intellectu, sanctitatem, quae inibi latet, et hanc sibi applicant per media, quae Dominus in Verbo suo docuit.