True Christian Religion (Chadwick) n. 714

Previous Number Next Number See English 

714. Ut singularia contineantur in suo ordine et nexu, necessum est ut sint universalia a quibus existunt, et in quibus subsistunt; et quoque necessum est ut singularia in quadam imagine referant sua universalia; alioqui periret totum cum partibus. Haec relatio facit, ut omnia universi conservata sint in sua integritate a prima creationis die huc usque et ulterius; quod omnia in universo se referant ad bonum et verum, notum est; causa est quia omnia a Deo ex Divino Bono amoris per Divinum Verum sapientiae creata sunt. Sume quodcunque libet sive animal, sive fruticem, sive lapidem; sunt illa tria universalissima in quadam relatione illis inscripta.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church