True Christian Religion (Chadwick) n. 715

Previous Number Next Number See English 

715. Quoniam Divinum Bonum et Divinum Verum sunt universalissima omnium caeli et ecclesiae, ideo etiam Malkizedeck, qui repraesentavit Dominum, eduxit ad Abramum panem et vinum, et benedixit illi. De Malkizedeck ita legitur:

"Malkizedeck Rex Schalemi eduxit" ad Abramum "panem et vinum.et hic Sacerdos Deo Altissimo, et benedixit illi" (Genes. xiv. 18, 19). Quod Malkizedeck repraesentaverit Dominum, constat ex his apud Davidem:

"Tu Sacerdos in aeternum juxta modum Malkizedecki" (Psalm. cx. 4). (Quod haec de Domino, videatur Hebr. {1}v. 6, 10; vi. 20; vii. 1, 10, 11, 15, 17, 21): quod eduxerit panem et vinum fuit causa, quia illa duo omnia caeli et ecclesiae, ita omnia benedictionis includunt; similiter ut panis et vinum in Sancta Cena.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church