716. QUOD IN SANCTA CENA SIT TOTUS DOMINUS, ET TOTA IPSIUS REDEMPTIO.
Quod in Sancta Cena sit totus Dominus tam quoad Humanum glorificatum, quam quoad Divinum ex quo Humanum, evidens est ex ipsissimis Ipsius verbis. Quod Humanum Ipsius in Sancta Cena praesens sit, ex his:
Jesus accipiens panem,...ac fregit et dedit discipulis, et dixit,... Hic est Corpus meum: et accipiens Poculum...dedit illis, dicens..., Hoc est Sanguis meus" (Matth. xxvi. (26-28); Marc. xiv. (22-24); Luc. xxii. (19,20)). Tum apud Johannem:
"Ego sum Panis vitae;... si quis comederit ex hoc Pane, vivet in aeternum; Panis quem Ego dabo, caro mea est." Amen, amen dico vobis, "qui manducat meam Carnem, et bibit meum Sanguinem,...in Me manet, et Ego in illo," et vivit in aeternum (Joh. vi.(51, 56)):
ex his evidenter constat, quod Dominus quoad Humanum suum glorificatum, in Sancta Cena sit. Quod etiam totus Dominus quoad Divinum suum, a quo Humanum, praesens in Sancta Cena sit, evidens est ex his:
Quod Ipse sit Panis, qui e caelo descendit (Joh. vi. (51)):
e caelo descendit cum Divino, nam dicitur, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;...omnia per Ipsum facta sunt;....et verbum Caro factum est" (Joh. i. 1, 3, 14):
et porro ex his, Quod Pater et Ipse unum sint (Joh. x. 30):
Quod omnia Patris sint Ipsius (Joh. iii. 35; xvi. 15); Quod Ipse in Patre et Pater in Ipso sit (Joh. xiv. 10, 11, etc.);
et porro, quod Divinum Ipsius non plus separari possit ab Humano Ipsius, quam anima a corpore; quare cum dicitur, quod totus Dominus quoad Humanum Ipsius in Sancta Cena sit, sequitur quod Divinum Ipsius a quo, simul etiam ibi sit. Nunc quoniam Caro Ipsius significat Divinum Bonum amoris Ipsius, et Sanguis Divinum Verum sapientiae Ipsius, patet quod totus Dominus tam quoad Divinum, quam quoad Humanum glorificatum, omnipraesens in Sancta Cena sit; consequenter quod sit manducatio spiritualis.