True Christian Religion (Chadwick) n. 717

Previous Number Next Number See English 

717. Quod in Sancta Cena tota Domini redemptio sit, consequitur ex nunc dictis; nam ubi totus Dominus est, ibi quoque tota Ipsius redemptio est; Ipse enim quoad Humanum est Redemptor, proinde etiam ipsa Redemptio: non potest quicquam redemptionis abesse, ubi Ille totus est; quapropter omnes illi qui digne Sanctam Communionem obeunt, fiunt redempti Ipsius. Et quia per redemptionem intelliguntur liberatio ab inferno, conjunctio cum Ipso, et salvatio, (de quibus infra in hoc capite, et plenius in capite de Redemptione,) ideo illi fructus addicantur homini: non vero quantum Dominus vult, quia ex Divino suo Amore vult addicare omnia; sed quantum homo recipit et qui recipit, ille est redemptus in eo gradu quo recipit. Ex quibus constat, quod effectus et fructus redemptionis Domini ad illos, qui digne accedunt, redeant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church