737. Post haec angelus rediit ad domum conventus sapientum ex Christiano orbe, et ad se vocavit illos, qui sibi induxerant fidem quod gaudia caeli et felicitas aeterna essent deliciae paradisiacae. His dixit, "Sequimini me, et introducam vos in paradisum, caelum vestrum, ut exordiamini beatitudines felicitatis aeternae vestrae. Et introduxit illos per excelsam portam, ex ramis et propaginibus nobilium arborum compaginatis exstructam: post introitum circumduxit illos per ambages a plaga in plagam. Erat actualiter paradisus in primo ingressu ad caelum, in quem immittuntur illi qui in mundo crediderant quod universum caelum sit unus paradisus, quia vocatur paradisus; ac qui impresserant sibi ideam, quod post mortem sit plenaria requies a laboribus, et quod requies haec non aliud esset quam animas deliciarum trahere, super rosis ambulare; ex mustis delicatissimis uvarum laetificari, ac festiva repotia celebrare; et quod haec vita non detur nisi in caelesti paradiso. [2.] Ducti ab angelo videbant ingentem multitudinem tam senum quam juvenum, et puerorum, et quoque mulierum et puellarum: triades et triades, ac decades et decades, sedentes super rosetis flectentes serta, quibus ornarent capita senum, brachia juvenum, ac fasciatim pectora puerorum; [alias legentes ex arboribus fructus, et in calathis portantes ad sodalitia;] alias exprimentes mustum ex uvis, cerasis et acinis in cyathos, et genialiter bibentes; alias attrahentes naribus fragrantias ex floribus, fructibus ac odoriferis foliis exhalatas ex circumsparsas; alias canentes dulces odas quibus mulciebant praecentium auditus; alias sedentes ad fontes, et aquas salientis venae derivantes in varias formas; alias ambulantes, confabulantes, et spargentes facetias; [alias currentes, ludentes, saltantes, hic in numeros, et ibi in orbes;] alias ingredientes domunculas hortulanas, ut super spondis cubarent; praeter plures alias laetitias paradisiacas. [3.] Postquam haec visa sunt, duxit angelus comites suos per circuitus huc illuc, ac ultimo ad sedentes in pulcherrimo roseto circumcincto arboribus olivae, aurantii, et citri, qui nutantes tenebant manus sub genis, lugentes, et lacrymantes. Hos allocuti sunt comites angeli, et dixerunt, "Cur ita sedetis?" Et responderunt, "Est nunc septimus dies a quo in hunc paradisum venimus: cum intravimus, visa est mens nostra sicut elevata in caelum, ac immissa in intimas ejus gaudiorum faustitates; sed post triduum coeperunt faustitates illae hebescere, et in mentibus nostris aboleri, ac fieri insensibiles, et sic nullae; et cum ita exspirata sunt imaginaria nostra gaudia, timebamus jacturam omnis jucunditatis vitae nostrae; et facti sumus ambigui de felicitate aeterna, num sit aliqua; et postea vagati sumus per vias et areas, quaesituri portam per quam intravimus; sed vagati sumus per gyros et gyros, ac interrogavimus obvios; ex quibus aliqui dixerunt, quod porta non inveniatur, quia paradisiacus hic hortus est spatiosus labyrinthus, qui talis est, ut qui vult exire, penitius intret; "quare non potestis aliter quam hic manere in aeternum; vos estis in medio ejus, ubi omnes deliciae sunt in suo centro."" Et porro dixerunt ad comites angeli, "Hic nunc per unum diem et dimidium sedimus, et quia absque spe inveniendi exitum sumus, reposuimus nos super roseto hoc, et spectamus circum nos in copia olivas, uvas, aurantia et citros; sed quo plus illa spectamus. eo plus delassatur visus videndo, odoratus odorando, et gustus gustando: haec causa est maestitiae, luctus, et lacrymationis, in quibus vos videtis nos." [4.] His auditis, angelus cohortis dixit illis, "Est hic labyrinthus paradisiacus vere introitus in caelum; novi exitum, et educam vos." His dictis, sedentes surrexerunt et amplexi angelum, et una cum cohorte ejus comitati sunt illum. Et angelus in via docuit illos, quid gaudium caeleste et inde felicitas aeterna, quod non sint deliciae paradisiacae externae, nisi simul cum illis sint deliciae paradisiacae internae; deliciae paradisiacae externae sunt modo deliciae sensuum corporis, at deliciae paradisiacae internae sunt deliciae affectionum animae; hae nisi in illis sint, non est vita caelestis, quia non est anima in illis: et omne delicium absque sua correspondente anima, ex continuo elanguescit et torpescit, et plus delassat animum quam labor. Sunt ubivis in caelis horti paradisiaci, et ex his etiam sunt gaudia angelis, et quantum in illis est delicium animae, tantum sunt illa gaudia illis gaudia." [5.] His auditis, quaesiverunt omnes, "Quid est delicium animae, et unde hoc?" Respondit angelus, "Delicium animae est ex amore et sapientia a Domino; et quia amor est efficiens, et est efficiens per sapientiam, ideo est utriusque sedes in effectu, et effectus est usus. Hoc delicium a Domino influit in animam, et descendit per superiora et inferiora mentis in omnes sensus corporis, et implet se in illis; inde gaudium fit gaudium, et fit aeternum ab Aeterno a Quo. Vidistis paradisiaca; et assevero vobis, quod non aliquid ibi sit, ne quidem foliolum, quod non est ex conjugio amoris et sapientiae in usu; quare si homo in hoc est, est in paradiso caelesti, ita in caelo.