True Christian Religion (Chadwick) n. 736

Previous Number Next Number See English 

736. Post haec ad se vocavit cohortem sapientum ita dictorum, qui gaudia caelestia, et ex his felicitatem aeternam, in supereminentibus dominiis, ac opulentissimis gazis, inque superregia magnificentia, et superillustri splendore, posuerant, ex causa, quia in Verbo dicitur, quod futuri sint reges et principes, et quod regnaturi sint cum Christo in aeternum, et quod ministrandi sint ab angelis, praeter plura. Angelus ad hos dixit, "Sequimini, et introducam vos in vestra gaudia." Et introduxit in porticum constructum ex columnis et pyramidibus: antrorsum erat humile palatium, per quod patuit ingressus in porticum; per hoc introduxit illos; et ecce visi sunt [viginti hic: et] viginti ibi, et exspectabant. Et subito tunc aderat quidam personatus angelus, et dixit illis, "Per hunc porticum est via ad caelum; manete aliquantisper, et praeparate vos, quia majorennes ex vobis futuri sunt reges, ac minorennes futuri principes." [2.] His dictis, juxta quamlibet columnam apparuit thronus, et super throno chlamys ex serico, et super chlamyde sceptrum et corona; et juxta quamlibet pyramidem apparuit solium tres cubitos a terra elevatum, et super solio catena ex unculis auri, et equestris ordinis fasciae, colligatae ad fines adamantinis orbiculis. Et tunc clamatum est, "Ite nunc, amicite vos, sedete et exspectate." Et actutum majorennes accurrebant ad thronos, et minorennes ad solia, et amiciverunt se, et reposuerunt se: at tunc apparuit sicut nimbus ex inferis ascendens, ex quo attracto sedentes super thronis et soliis coeperunt tumescere facie, et elevari pectore, et impleri fiducia, quod nunc reges et principes sint; nimbus ille erat aura phantasiae, qua inspirati sunt: et subito advolarunt juvenes sicut ex caelo, et constiterunt duo post quemlibet thronum, et unus post quodlibet solium, ministraturi; et tunc per vices a quodam praecone acclamatum est, "Vos reges et principes exspectate adhuc parum; apparantur nunc in caelo aulae vestrae, jamjam venturi sunt aulici cum satellitiis, et vos introducturi." Exspectabant et exspectabant, usque ut spiritus illorum anhelarent, et defatigarentur desiderio. [3.] Post trihorium aperiebatur caelum supra caput illorum, et despexerunt angeli, et miserti illorum, dixerunt, "Quare sedetis ita fatui, et agitis histriones? Luserunt ludibria vobiscum, et ab hominibus mutaverunt vos in idola, ex causa quia induxistis in corda vestra, quod regnaturi sitis cum Christo sicut reges et principes; et quod vobit tunc angeli ministraturi sint. Num obliti estis verborum Domini, quod in caelo qui vult magnus esse, fiat servus? Discite ergo, quid per "reges" et "principes," et quid per "regnare cum Christo," intelligitur, quod sit sapere et facere usus; regnum enim Christi, quod est caelum, est regnum usuum; nam Dominus amat omnes, ac inde vult omnibus bonum, ac bonum est usus, et quia Dominus bona seu usus facit mediate per angelos, et in mundo per homines, ideo illis, qui fideliter usus faciunt, dat amorem usus, et ejus mercedem, quae est beatitudo interna, et haec est felicitas aeterna. [4.] Sunt in caelis, sicut in terris, supereminentia dominia, et opulentissimae gazae; sunt enim regimina et regiminum formae et ideo sunt majores et minores potestates et dignitates; et illis qui in supremis sunt, sunt palatia et curiae, quae magnificentia et splendore excedunt palatia et curias imperatorum et regum in terris, et ex numero aulicorum, ministrorum, et satellitum, et ex horum magnificis investimentis, circumfluet illos honor et gloria. Sed supremi illi sunt electi ex illis quorum cor est in salute publica, et solum sensus corporis in amplitudine magnificentiae propter obedientiam: et quia salutis publicae est, ut quisque sit aliquis usus in societate, ut in communi corpore, et quia omnis usus est a Domino, et fit per angelos et per homines sicut ab illis, patet quod hoc sit regnare cum Domino." His auditis e caelo, personati illi reges et principes descenderunt e thronis et soliis, et abjecerunt sceptra, coronas, et chlamydes; et recessit ab illis nimbus, in quo fuit aura phantasiae, et obvelavit illos nubes candida, in qua erat aura sapientiae, ex qua rediit sanitas mentibus illorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church